[Sidenote: Mingere intra dominum peccatum capitale.] Sed super hæc, tenent pro grauiori admisso mingere intra domum quæ inhabitatur, et qui de tanto crimine proclamaretur assuetus, mitteretur ad mortem. Et de singulis necesse est vt confiteatur peccator Flamini suæ legis, et soluat summam pecuniarum delicti. Et si peccatum deturpationis habitaculi venerit in publicum, oportebit reconciliari domum per sacerdotem, priusquam vllus audebit intrare. Insuper et peccatorem necesse erit pertransire ignem, semel, bis, dut ter iuxta iudicium Flaminis, quatenus per ignis acrimoniam purgetur à tanti inquinatione peccati.
Neminem hominum prohibent inter se habitare, sed indifferentèr receptant, Iudæos, Christiános, Saracenos, et homines cuiuscúnque nationis, vel legis, dicentes se satis putare suum ritum non ita securum ad salutem, nisi quandóque; traherentur ad ritum magis salutarem, quem tamen determinate nunc ignorant, imò multi de nobilibus sunt iam in Christianitate baptizati.
Attamen qui illorum sunt curiales Imperatoris non vellent in palatio publicari.
Poenè oblitus eram, quod nunc hic dico notandum, quia dum ab extra Imperium, quis veniens nuntius aut legatus cupit tradere proprijs manibus literas Imperatori [Marginal note: Seu Gubernatorum.], vel deponere coram illo mandata, non permittitur, donec prius in puris transeat liueas ad venum ad minus regurn pro sui purgatione, ne quid forsitan afferat cuius visu, vel odoratu seu tactu rex possit grauari.
[Sidenote: Arma Tartarorum.] Porrò Tartari in præcincto expeditionis habent singuli duos arcus, cum magna pluralitate teloram: Nam omnes sunt sagittarij ad manum et cum rigida et longa lancea. Nobilis autem in equis preciosè phaleratis ferunt gladios, ver spatas breues et latas, scindentes pro vno latere, et in capitibus galeas, de corio cocto, non altas, sed ad capitis formara depressas.
Quicúnque de suis fugerit de prælio, ipso facto conseriptus est, vt siquando inuentus fuerit occidatur. Si Castrum vel ciuitas obsessa se illis reddere voluerit, nullam acceptant conditionem nisi cum morte omnium inimicorum, vel si quis homo singularis se dederit victum nihilominus ábsque vlla miseratione occidunt, detruncantes illi protinus aures, quas postea coquentes, et in aceto (dum habuerint) ponentes mittunt inuicem ad conuiuia pro extremo ferculo: [Sidenote: Tartari retro sagittantes.] dumque ipsi in bellis arte fugam simulant, periculosum est eos insequi, quoniam iaciunt sagittas à tergo, quibus equos et homines occidere norunt. Et quando in prima acie comparant ad bellandum, mirabilitèr sese constringunt, vt media pars numeri eoram vix credatur.
Generalitèr noueritis, omnes Tartaros habere paruos oculos, et modicam vel raram barbam: in proprijs locis raro inter se litigant, contendunt, aut pugnant, timentes legum pergraues emendas. Et inuenitur ibi rarius vespilio, latro, fur, homicida, iniurians, adulter, aut fornicarius, quia tales criminatores inuestigatione sollicita requiruntur, et sine redemptione aliqua perimuntur.
Dum quis decumbit infirmus figitur lancea iuxta illum in terra, et cum appropinquauerit morti, nullus remanet ìuxta ipsum, cum verò mortuus esse scitur, confestim in campis, et cum lancea sepelitur.
The English Version.
And zee schulle undirstonde, that the empire of this gret Chane is devyded in 12 provynces; and every provynce hathe mo than 2000 cytees; and of townes with outen nombre. This contree is fulle gret. For it hathe 12 pryncypalle kynges, in 12 provynces. And every of tho kynges han many kynges undre hem; and alle thei ben obeyssant to the gret Chane. And his lond and his lordschipe durethe so ferre that a man may not gon from on hed to another, nouther be see ne lond, the space of 7 zeer. And thorghe the desertes of his lordschipe, there as men may fynde no townes, there ben innes ordeyned be every iorneye, to resceyve bothe man and hors; in the whiche thei schalle fynde plentee of vytaylle, and of alle thing, that hem nedethe, for to go be the contree.