De compositione huius tractatus in nobili ciuitate Leodiensi.
In reuertendo igitur venitur ab hac insula per prouincias magnas Imperij Tartarorum, in quibus semper noua, semper mira, imo nonnunquam incredibilia viator potest videre, percipere, et audire.
Et Noueritis, vt praedixi, me pauca eorum vidisse, quæ in terris sunt mirabilium, sed nec hic scripsisse centessimam partem eorum quæ vidi, quod nec omnia memoriæ commendare potui, et de commendatis multa subticui, proptèr modestiam, quam decet omnibus actibus addi.
Idcirco vt et alijs, qui vel antè me in partibus illis steterunt, vel ituri sunt, maneat locus narrandi siue scribendi, modum huius pono tractatus, potius decurtans quàm complens, quoniam aliàs loquendi non esset finis, nec aures implerentur auditu.
[Sidenote: Concludit opus suum.] Itàque anno à natiuitate Domini nostri Iesu Christi 1355. in patriando, cum ad nobilem Legiæ, seu Leodij ciuitatem peruenissem, et præ grandeuitate ac artericis guttis illic decumberem in vico qui dicitur, Bassessanemi, consului causa conualescendi aliquos medicos ciuitatis: Et accidit, Dei nutu, vnum intrare physicum super alios ætate simul et canicie venerandum, ac in sua arte euidenter expertum, qui ibidem dicebatur communiter, Magister Ioannes ad barbam.
Is, dum paritèr colloqueremur, interseruit aliquid dictis, per quod tandem nostra inuicem renouabatur antiqua notitia, quam quondam habueramus in Cayr Aegypti apud Melech Mandibron Soldanum, prout suprà tetigi in 7. capitulo libri.
Qui cum in me experientiam artis suæ excellenter monstrasset, adhortabatur ac praecabatur instanter, vt de hijs quæ videram tempore peregrinationis, et itinerationis meæ per mundum, aliquid digererem in scriptis ad legendum, et audiendum pro vtilitate.
Sicque tandem illius monitu et adiutorio, compositus est iste tractatus, de quo certè nil scribere proposueram, donec saltem ad partes proprias in Anglia peruenissem. [Sidenote: Edwardus tertius.] Et credo praemissa circa me, per prouidentiam et gratiam Dei contigisse, quoniam à tempore quo recessi, duo reges nostri Angliæ, et Franciæ, non cessauerunt inuicem exercere destructiones, depraedationes, insidias, et interfectiones, inter quas, nisi à Domino custoditus, non transissem sine morte, vel mortis periculo, et sine criminum grandi cumulo. Et ecce nunc egressionis meæ anno 33. constitutus in Leodij ciuitate, quæ à mari Angliæ distat solum per duas diætas, audio dictas Dominorum inimicitias, per gartiam Dei consopitas: quapropter et spero, ac propono de reliquo secundum maturiorem ætatem me posse in proprijs, intendere corporis quieti, animaeque saluti.
Hie itaque finis sit scripti, in nomine Patris, et Filij, et spiritus sancti, AMEN.
Explicit itinerarium à terra Angliæ, in partes Hierosolimitanas, et in vlteriores transmarinas, editum primò in lingua Gallicana, à Domino Ioanne Mandeuille milite, suo authore, Anno incarnationis Domini 1355. in Ciuitate Leodiensi: Et Paulò post in eadem ciuitate, translatum in dictam formam Latinam.