* * * * *
Ex libro eiusdem Plinij septimo. Cap. 2. cui titulus est, De Scythis, et aliarum diversitate gentium.
Esse Scytharum genera, et quidem plura, quæ corporibus humanis vescerentur, indicauimus. Idipsum incredibile fortasse, ni cogitimus in medio orbe terrarum, ac Sicilia et Italia fuisse, gentes huius monstri, Cyclopas et Laestrigonas, et nuperrimè trans Alpes hominem immolari gentium carum more solitum: quod paulum à mandendo abest. Sed et iuxta eos, qui sunt ad Septentrionem versi, haud procul ab ipso Aquilonis exortu, specuque eius dicto, quem locum Gesclitron appellant, produntur Arimaspi, duos diximus, vno oculo in fronte media insignes: quibus assiduè bellum esse circa metalla cum gryphis, ferarum volucri genere, quale vulgò traditur, eruente ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus, et Arimaspis rapientibus, multi, sed maximè illustres Herodotus, et Aristeas Proconnesius scribunt. Super alios autem Anthropophagos Scythas, in quadam conualle magna Imai montis, regio est, quæ vocatur Abarimon, in qua syluestres viuunt homines, auersis post crura plantis, eximiæ velocitatis, passim cum feris vagantes. Hos in alio non spirare coelo, ideoque ad finitimos reges non pertrahi, neque ad Alexandrum magnum pertractos, Beton itinerum eius mensor prodidit. Priores Anthropophagos, quos ad Septentrionem esse diximus decem dierum itinere supra Borysthenem amnem, ossibus humanorum capitum bibere, cutibusque cum capillo pro mantelibus ante pectora vti, Isigonus Nicænsis. Idem in Albania gigni quosdam glauca oculorum acie, à pueritia statim canos, qui noctu plusquàm interdiu cernant. Idem itinere dierum x. supra Borysthenem, Sauromatas tertio die cibum capere semper. Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium, genus hominum fuisse tradit, quos Ophiogenes vocat serpentum ictus contactu leuare solitos, et manu imposita venena extrahere corpori. Varro etiam nunc esse paucos ibi, quorum saliuæ contra ictus serpentum medeantur. Similis et in Africa gens Psyllorum fuit, vt Agatharchides scribit, à Psyllo rege dicta, cuius sepulchrum in parte Syrtium maiorum est. Horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus, vt cuius odore sopirent eas. Mos verò, liberos genitos protinus obijciendi saeuissimis earum, eòque genere pudicitiam coniugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus. Haec gens ipsa quidem prope internicione sublata est à Nasamonibus, qui nunc eas tenent sedes: genus tamen hominum ex his qui profugerant, aut cùm pugnatum est, abfuerant, hodièque remanent in paucis. Simile et in Italia Marsorum gentis durat, quos à Circes filio ortos seruant, et ideo inesse ijs vim naturalem eam. Et tamen omnibus hominibus contra serpentes inest venenum: ferùntque ictas saliua, vt feruentis aquæ contactum fugere. Quòd si in fauces penetrauerit, etiam mori: idque maximè humani ieiuni oris. Supra Nasamonis confinésque illis Machlyas, Androginos esse vtriusque naturæ, inter se vicibus coeuntes, Calliphanes tradit. Aristoteles adijcit, dextram mamman ijs virilem, lacuam muliebrem esse. In eadem Africa familias quasdam effascinantium, Isigonus et Nymphodorus tradunt quarum laudatione intereant probata, arescant arbores, emoriantur infantes. Esse eiusdem generis in Triballis et Illyrijs, adijcit Isigonus, qui visu quoque effascinent, interimantque quos diutius intueantur. Iratis praecipuè oculis: quod eorum malum faciliùs sentire puberes. Notabilius esse quòd pupillas binas in oculis singulis habeant. Huius generis et foeminas in Scythia, quæ vocantur Bithyæ, prodit Apollonides. Philarchus et in Ponto Thibiorum genus, multosque alios eiusdem naturæ: quorum notas tradit in altero oculo geminam pupillam, in altero equi effigiem. Eosdem praetereà non posse mergi, ne veste quidem degrauatos. Haud dissimile ijs genus Pharnacum in Æthiopia prodidit Damon, quorum sudor tabem contactis corporibus afferat. Foeminas quidem omnes vbique visu nocere, quæ duplices pupillas habeant, Cicero quoque apud nos autor est. Adeò naturæ, cùm ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine genuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam oculis quoque venena placuit: ne quid vsquam mali esset, quod in homine non esset. Haud procul vrbe Roma in Faliscorum agro familiæ sum paucæ, quæ vocantur Hirpiæ: quæ sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur. Et ob id perpetuo senatusconsulto militiæ omniumque aliorum numerum vacationem habent. Quorundam corpore partes nascuntur ad aliqua mirabiles sicut Pyrrho regi pollex in dextero pede: cuius tactu lienosis medebatur. Hunc cremari cum reliquo corpore non potuisse tradunt, conditumque loculo in templo. Praecipuè India Æthiopumque tractus, miraculis scatent. Maxima in India gignuntur animalia, Indicio sunt canes grandioris caeteris. Arbores quidem tantæ proceritatis traduntur, vt sagittis superari nequeant. Haec facit vbertas soli, temperies coeli, aquarum abundantia (si libeat credere) vt sub vna ficu turmæ condantur equitum. Arundines verò tantæ proceritatis, vt singula internodia alueo nauigabili ternos interdum homines ferant. Multos ibi quina cubita constat longitudine excedere: non expuere: non capitis, aut dentium, aut oculorum vllo dolore affici, rarò aliarum corporis partium: tam moderato Solis vapore durari. Philosophos eorum quos Gymnosophystas vocant, ab exortu ad Occasum praestare, contuentes Solem immobilibus oculis: feruentibus harenis toto die alternis pedibus insistere. In monte cui nomen est Milo, homines esse auersis plantis, octonos digitos in singulis pedibus habentes, autor est Megasthenes. In multis autem montibus genus hominum capitibus caninis, ferarum pellibus velari, pro voce latratum edere, vnguibus armatum venatu et aucupio vesci. Horum supra centum viginti millia fuisse prodente se, Ctesias scribit: et in quadam gente Indiæ, foeminas semel in vita parere, genitosque confestim canescere. Item hominum genus, qui Monosceli vocarentur, singulis cruribus, miræ pernicitatis ad saltum: eosdemque Sciopodas vocari, quòd in maiori æstu humi iacentes resupini, vmbra se pedum protegant, non longè eos à Troglodytis abesse. Rursusque ab his Occidentem versus quosdam sine ceruice, oculos in humeris habentes. Sunt et Satyri subsolanis Indorum montibus (Cartadalorum dicitur Regio) pernicissimum animal, tum quadrupedes, tum rectè currentes humana effigie propter velocitatem, nisi senes aut ægri, non capiuntur. Choromandarum gentem vocat Tauron siluestrem sine voce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis Indiæ viris plantas esse cubitales, foeminis adeò paruas, vt Struthopodes appellentur. Megastenes gentem inter Nomadas Indos narium loco foramina tantùm habentem, anguium modo loripedem, vocarit Syrictas. Ad extremos fines Indiæ ab Oriente, circa fontem Gangis, Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, halitu tantùm viuentem et odore quem naribus trahant: nullum illis cibum, nullumque potum: tantum radicum florumque varios odores et syluestrium malorum, quæ secum portant longiore itinere, ne desit olfactus, grauiore paulò odore haud difficulter examinari. Supra hos extrema in parte montium Spithamaei Pygmaei narrantur, ternas spithamas longitudine, hoc est, ternos dodrantos non excedentes, salubri caelo, sempérque vernante, montibus ab Aquilone oppositis, quos à gruibus infestari Homerus quoque prodidit: Fama est, insidentes arietum, caprarumque dorsis, armatos sagittis, veris tempore, vniuerso agmine ad mare descendere, et oua pullosque earum alitum consumere, ternis expeditionem eam mensibus confici, aliter futuris gregibus non resisti. Casas eorum luto, pennisque, et ouorum putaminibus construi. Aristotelis in cauernis viuere Pygmaeos tradit. Caetera de his, vt reliqui. Cyrnos Indorum genus Isigonus annis centenis quadragenis viuere. Item Aethiopas Marcrobios, et Seras existimat, et qui Athon montem incolant: hos quidem quia viperinis carnibus alantur, itaque nec capiti, nec vestibus eorum noxia corpori inesse animalia. Onesicritus, quibus in locis Indiæ vmbræ non sint, corpora hominum cubitorum quinum, et binorum palmorum existere, et viuere annos centum triginta, nec senescere, sed vt medio æuo mori. Crates Pergamenus Indos, qui centenos annos excedant Gymnætas appelat, non pauci Macrobios. Ctesias gentem ex his, quæ appellatur Pandore, in conuallibus sitam, annos ducenos viuere, in iuuenta candido capillo, qui in senectute nigrescat. Contra alios quadragenos non excedere annos, iunctos Macrobijs, quorum foeminæ semel pariant: idque et Agatharchides tradit, prætereà locustis eos ali, et esse pernices. Mandrorum nomen ijs dedit Clitarchus et Megastenes, trecentosque eorum vicos annumerat. Foeminas septimo ætatis anno parere, senectam quadragesimo anno accedere. Artemidorus, in Taprobana insula longissimam vitam sine vllo corporis languore traduci. Duris, Indorum quosdam cum feris coire, mistosque et semiferos esse partus. In Calingis eiusdem Indiæ gente quinquennes concipere foeminas, octauum vitæ annum non excedere, et alibi cauda villosa homines nasci pernicitatis eximiæ, alios auribus totos contegi. Oritas ab Indis Arbis fluuius disterminat. Ii nullum alium cibum nouere, quàm piscium, quos vnguibus dissectos sole torreant, atque ita panem ex his faciunt, vt refert Clitarchus. Troglodytas super Aethiopiam velociores esse equis, Pergamenus Crates. Item Aethiopas octona cubita longitudine excedere. Syrbotas vocari gentem eam Nomadum Aethiopum, secundùm flumen Astapum ad Septentrionem vregentium. [Marginal note: Vel vergentium.] Gens Menisminorum appellata, abest ab oceana dierum itinere viginti, animalium que Cynocephalos vocamus, lacte viuit, quorum armenta pacscit maribus interemptis, praeterquam sobolis causa. In Africæ solitudinibus hominum species obuiæ subinde fiunt, momentoque euanescunt. Haec atque talia, ex hominum genere ludibria sibi, nobis miracula, ingeniosa fecit natura: et singula quidem, quæ facit indies, ac propè horas, quis enumerare valeat? Ad detegendam eius potentiam, satis sit inter prodigia posuisse gentes.
END OF MANDEVILLE'S VOYAGES.
* * * * *
Anthony Beck bishop of Durisme was elected Patriarch of Hierusalem, and confirmed by Clement the fift bishop of Rome: in the 34 yere of Edward the first. Lelandus.
Antonius Beckus episcopus Dunelmensis fuit, regnante Edwardo eius appelationis ab aduentu Gulielmi magni in Angliam primo. Electus est in patriarcham Hierosolymitanum anno Christo 1305, et a Clemente quinto Rom. pontifice confirmatus. Splendidus erat supra quàm decebat episcopum. Construxit castrum Achelandæ, quatuor passuum millibus a Dunelmo in ripa Vnduglessi fluuioli. Elteshamum etiam vicinum Grenouico, ac Somaridunum castellum Lindianæ prouinciæ, ædificijs illustria reddidit. Deinde et palatium Londini erexit, quod nunc Edwardi principis est. Tandem ex splendore nimio, et potentia conflauit sibi apud nobilitatem ingentem inuidiam, quam viuens nunquam extinguere potuit. Sed de Antonio, et eius scriptis fusiùs in opere, cuius titulus de pontificibus Britannicis, dicemus. Obijt Antonius anno a nato in salutem nostram Christo, 1310, Edwardo secundo regnante.
The same in English.
Anthony Beck was bishop of Durisme in the time of the reigne of Edward the first of that name after the inuasion of William the great into England. This Anthony was elected patriarch of Ierusalem in the yeere of our Lord God 1305, and was confirmed by Clement the fift, pope of Rome. He was of greater magnificence then for the calling of a bishop. He founded also the castle of Acheland foure miles from Durisme, on the shore of a prety riuer called Vnduglesme. [Footnote: Probably Barnard Castle, on the Tees.] He much beautified with new buildings Eltham mannor nere vnto Greenwich, and the castle Somaridune in the county of Lindsey. [Footnote: Lindsey is the popular name for the north part of County Lincoln.] And lastly, he built new out of the ground the palace of London, which now is in possession of prince Edward. Insomuch, that at length, through his ouer great magnificence and power he procured to himselfe great enuy among the nobility, which he could not asswage during the rest of his life. But of this Anthony and of his writings we will speake more at large in our booke intituled of the Britain bishops. This Anthony finished his life in the yere of our Lord God, 1310, and in the reigne of king Edward the second.
* * * * *