De quodam idolo mirabili, et de quibusdam ritibus eorum.

In hoc regno est vnum Idolum mirabile, quod omnes Indi reuerentur: et est statura hominis ita magni, sicut noster Christophorus depictus, et est totum de auro purissimo et splendidissimo, et circa collum habet vnam chordulam sericam cum lapidibus pretiosissimis, quorum aliquis valet plus quàm vnum regnum: Domus idoli est tota de auro, scilicet in tecto, et pauimento, et superficie parietum interius et exterius. Ad illud idolum peregrinantur Indi, sicut nos ad S. Petrum: Alij veniunt cum chorda ad collum, alij cum manibus retro ligatis, alij cum cultello in brachio vel tibia defixo, et si post peregrinationem fiat brachium marcidum, illum reputant sanctum, et benè cum Deo suo. Iuxta ecclesiam illius idoli est lacus vnus manufactus, et manifestus, in quem peregrini proijciunt aurum et argentum, et lapides pretiosos in honorem Idoli, et ad ædificationem ecclesiæ suæ, et ideo quando aliquid debet ornari, vel reparari, vadunt homines ad hunc lacum, et proiecta extrahunt: die autem annua constructionis illius idoli, rex et regina, cum toto populo et omnibus peregrinis accedunt, et ponunt illud idolum in vno curru pretiosissimo ipsum de ecclesia educentes cum Canticis, et omni genere musicorum, et multae virgines antecedunt ipsum binæ et binæ, processionaliter combinatæ modulantes: [Sidenote: Crudelissima Satanæ tyrannis, et carnificina.] Peregrini etiam multi ponunt se sub curru, vt transeat Deus supra eos; et omnes super quos currus transit, comminuit, et per medium scindit, et interficit, et per hoc reputant se mori pro deo suo, sanctè et securè: et in omni anno hoc modo moriuntur in via sub idolo plusquam 500. homines, quorum corpora comburuntur, et cineres sicut reliquiæ custodiuntur, quia sic pro Deo suo moriuntur. Alium ritum habent, quando aliquis homo offert se mori pro deo suo, conueniunt omnes amici eius et parentes cum histrionibus multis, facientes sibi festum magnum, et post festum appendunt collo eius 5 cultellos acutissimos ducentes eum ante idolum, quo cum peruenerit, sumit vnum ex cultellis, et clamat alta voce, pro deo meo incido mihi de carne mea, et frustum incisum proijcit in faciem idoli: vltima vero incisione per quam seipsum interficit, dicit, me mori pro deo meo permitto, quo mortuo corpus eius comburitur, et sanctum fore ab omnibus creditur. Rex illius regionis est ditissimus in auro et argento, et gemmis pretiosis; ibi etiam sunt margaritæ pulchriores de mundo. Indè transiens iui per mare oceanum versus meridiem per 50 dietas ad unam terram vocatam Lammori, in qua ex immensitate caloris, tam viri quam foeminæ omnes incedunt nudi in toto corpore: Qui videntes me vestitum, deridebant me, dicentes Deum, Adam et Euam fecisse nudos. In illa regione omnes mulieres sunt communes, ita quod nullus potest dicere, haec est vxor mea, et cùm mulier aliqua parit filium vel filiam dat cui vult de hijs qui concubuerunt: Tota etiam terra illius regionis habetur in communi, ita quod non meum et tuum in diuisione terrarum, domos tamen habent speciales: Carnes humanæ quando homo est pinguis ita benè comeduntur, sicut inter nos bouinæ: et licet gens sit pestifera, tamen terra optima est, et abundat in omnibus bonis, carnibus, bladis, riso, auro, argento, et lignis Aloe, canfari, et multis alijs. Mercatores autem cum accedunt ad hanc regionem ducunt secum homines pingues vendentes illos genti illius regionis, sicut nos vendimus porcos, qui statim occidunt eos et comedunt. [Sidenote: Simoltra vel Samotra.] In hac insula versus meridiem est aliud regnum vocatum Symolcra, in quo tam viri quam mulieres signant se ferro calido in facie, in 12. partibus, Et hij semper bellant cum hominibus nudis in alia regione. Vltra transiú ad aliam insulam quæ vocatur Iaua cuius ambitus per mare est trium millium milliarium, et rex illius insulæ habet sub se 7. reges coronatos, et haec insula optimè inhabitatur, et melior secunda de mundo reputatur. In ea nascuntur in copia garyophylli, cubibez, et nuces muscatæ: et breuiter omnes species ibi sunt, et maxima abundantia omnium victualium praeterquam vini. Rex illius terræ habet palatium nobilissimum inter omnia quæ vidi altissime stat, et gradus et scalas habet altissimos, quorum semper vnus gradus est aureus, alius argenteus: Pauimentum vero vnum laterem habet de auro, alium de argento. Parietes vero omnes interius sunt laminati laminis aureis, in quibus sculpti sunt Equites de auro habentes circa caput circulum aureum plenum lapidibus pretiosis: Tectum est de auro puro. Cum isto rege ille magnus Canis de Katay frequenter fuit in bello: Quem tamen semper ille Rex vicit et superauit.

De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum.

Iuxta istam Insulam est alia contrata vocata Panten, vel alio nomine Tathalamasim, [Marginal note: Vel Malasmi.] et Rex illius contratæ multas insulas habet sub se. In illa terra sunt arbores dantes farinam, et mel, et vinum, et etiam venenum periculosius quod sit in mundo, quia contra illud non est remedium, nisi vnum solum, et est illud. Si aliquis illud venenum sumpsisset, si velit liberari, sumat stercus hominis et cum aqua temperet, et in bona quantitate bíbat, et statim fugat venenum faciens exire per inferiores partes. Farinam autem faciunt arbores hoc modo, sunt magnæ et bassæ, et quandò inciduntur cum securi propè terram, exit de stipite liquor quidam secut gummæ, quem accipiunt homines et ponunt in sacculis de folijs factis, et per quindecim dies in sole dimittunt, et in fine decimi quinti diei ex isto liquore desiccato fit farina, quam primò ponunt in aqua maris, posteà lauant eam cum aqua dulci, et fit pasta valdè bona et odorifera, de qua faciunt cibos vel panes sicut placet eis. De quibus panibus ego comedi, et est panis exterius pulcher, sed interius aliquantulum niger. [Sidenote: Mare quod semper currit versus meridiem.] In hac contrata est mare mortuum quod semper currit versus meridiem, in quod si homo ceciderit, nunquam posteà comparet. In contrata illa inueniuntur Cannæ longissimæ plures passus habentes quàm 60 et sunt magnæ vt arbores. Aliæ etiam Cannæ sunt ibi quæ vocantur Cassan quæ per terram diriguntur vt gramen, et in quolibet nodo earum ramuli producuntur qui etiam prolongantur super terram per vnum miliare ferè: in hijs Cannis reperiuntur lapides, quorum si quis vnum super se portauerit, hon poterit incidi aliquo ferro, et ideò, communiter homines illius contratæ portant illos lapides super: Multi etiam faciunt pueros suos dum sunt parui incidi in vno brachio, et in vulnere ponunt vnum de illis lapidibus, et faciunt vulnus recludere se per vnum puluerem de quodam pisce, cuius nomen ignoro, qui puluis statim vulnus consolidat et sanat: et virtute illorum lapidum communitèr isti homines triumphant in bellis, et in mari, nec possent isti homines laedi per aliqua arma ferra: Vnum tamen remedium est, quod aduersarij illius gentis scientes virtutem lapidum, prouident sibi propugnacula ferrea contra spicula illorum, et arma venenata de veneno arborum, et in manu portant palos ligneos accutissimos et ita duros in extremitate sicut esset ferrum: Similitér sagittant cum sagittis sino ferro, et sic confundunt aliquos et perforant inermes ex lapidum securitate. [Sidenote: Vela ex arundinibus facta.] De istis etiam Cannis Cassan faciunt sibi vela pro suis nauibus et domunculas paruas, et multa sibi necessaria. [Sidenote: Campa.] Inde recessi per multas dietas ad aliud regnum vocatum Campa, pulcherrimum, et opulentissimum in omnibus victualibus. Cuius rex quamdo fui ibi tot habuit vxores, et alias mulieres, quod de illis 300. filios et filias habuit. Iste rex habet decies millesies et quatuor elephantum domesticorum, quos ita facit custodiri sicut inter nos custodiunt boues, vel greges in pascuis.

De multitudine Piscium, qui se proijciunt in aridam.

In hac contrata vnum mirabile valde reperitur, quod vnaquaeque generatio piscium in mari ad istam contratam venit in tanta quantitate, quod per magnum spatium maris nil videtur nisi dorsa piscium, et super aridam se proijciunt quando prope ripam sunt, et permittunt homines per tres dies venire, et de illis sumere quantum placuerint, et tunc redeunt ad mare: Post illam speciem per illum modum venit alia species, et offert se, et sic de omnibus speciebus, semel tamen tantum hoc faciunt in anno. Et quaesiui à gente illa quomodo et qualiter hoc possit fieri? responderunt quod hoc modo pisces per naturam docentur venire, et imperatorem suum reuereri. [Sidenote: Testitudines magnæ.] Ibi etiam sunt testudines ita magnæ sicut est vnus furnus, et multa alia vidi quæ incredibilia forent, nisi homo illa vidisset. In illa etiam contrata homo mortuus conburitur, et vxor viua cum eo, sicut superius de alia contrata dictum est, quia dicunt homines illi quod illa vadit ad alium mundum ad morandum cum eo, ne ibi aliam vxorem accipiat. [Sidenote: Moumoran.] Vltra transiui per mare Oceanum versus meridiem, et transiui per multas contratas et insulas, quarum vna vocatur Moumoran, et habet in circuitu 2000. milliaria, in qua homines portant facies caninas et mulieres similitèr, et vnum bouem adorant pro Deo suo, et ideo quilibet vnum bouem aureum vel argenteum in fronte portat: Homines illius contratæ et mulieres vadunt totaliter nudi, nisi quod vnum pannum lineum portant ante verenda sua. Homines illius regionis sunt maximi et fortissimi, et quia vadunt nudi, quando debent bellare, portant vnum scutum de ferro, quod cooperit eos à capite vsque ad pedes, et si contingat eos aliquem de aduersarijs capere in bello qui pecunia non possit redimi, statim comedunt eum; si autem possit se redimere pecunia, illum abire permittunt: Rex eorum portat 300. margaritas ad collum suum maximas et pulcherrimas, et 300. orationes omni die dicit Deo suo: Hic etiam portat in digito suo vnum lapidem longitudinis vnius spansæ, et dum habet illum videtur ab alijs quasi vna flamma ignis, et ideò nullus audet sibi appropinquare, et dicitur quòd non est lapis in mundo pretiosior illo. Magnus autem imperator Tartarorum de Katai, nunquam vi, nec pecunia, nec ingenio illum obtinere potuit, cùm tamen circa hoc laborauerit.

De Insula Ceilan, et de monte vbi Adam planxit Abel filium suum.

[Sidenote: Ceilan insula.] Transiui per aliam insulam vocatam Ceilan, quæ habet in ambitu plusquam duo millia milliaria, in qua sunt serpentes quasi infiniti, et maxima multitudo leonum, vrsarum, et omnium animalium rapacium, et siluestrium, et potissimè elephantum. In illa contrata est mons maximus, in quo dicunt gentes illius regionis quod Adam planxit Abel filium suum 500. annis. In medio illius montis est planicies pulcherrima, in qua est lacus paruus multum habens de aqua, et homines illi dicunt aquam illam fuisse de lachrymis Adæ et Euæ, sed probaui hoc falsum esse, quia vidi aquam in lacu scaturire: haec aqua plena est hirudinibus et sanguisugis, et lapidibus pretiosis; istos lapides rex non accepit sibi, sed semel vel bis in anno permittit pauperes sub aqua ire pro lapidibus, et omnes quot possunt colligere illis concedit, vt orent pro anima sua. Vt autem possint sub aqua ire accipiunt lymones, et cum illis vngunt se valdè benè, et sic nudos se in aquam submergunt, et sanguisugæ illis nocere non possunt. Ab isto lacu aqua exit et currit vsque ad mare, et in transitu quando retrahit se, fodiuntur Rubiæ, et adamantes, et margaritæ, et aliæ gemmæ pretiosæ: vndè opinio est quod rex ille magis abundat lapidibus pretiosis, quàm aliquis in mundo. In contrata illa sunt quasi omnia genera animalium et auium; et dixerunt mihi gentes illæ quod animalia illa nullum forensem inuadunt, nec offendunt, sed tantum homines illius regionis. Vidi in illa insula aues ita magnas sicut sunt hic anseres, habentes duo capita, et alia mirabilia quæ non scribo. [Sidenote: Bodin Insula.] Vltra versus meridiem transiui, et applicui, ad insulam quandam quæ vocatur Bodin, quod idem est quod immundum in lingua nostra. In ea morantur pessimi homines, qui comedunt carnes crudas, et omnem immunditiam faciunt quæ quasi excogitari non poterit; nam pater comedit filium et filius patrem, et maritus vxorem, et è contrario, et hoc per hunc modum: si pater alicuius infirmetur, filius vadet ad Astrologum sacerdotem, scz. rogans eum quod consulat Deum suum, si pater de tali infirmitate euadet, vel non. Tunc ambo vadunt ad idolum aureum, vel argenteum, facientes orationes in hac forma. Domine, tu es Deus noster, te adoramus, et rogamus vt nobis respondeas, debetnè talis à tali infirmitate mori vel liberari? Tunc Daemon respondet, et si dicat, viuet, filius vadit et ministrat illi vsque ad plenam conualescentiam: Si autem dicat, morietur, Sacerdos ibit ad eum, et vnum pannum super os eius ponet, et suffocabit eum, et ipsum mortuum incidet in frusta, et inuitabuntur omnes amici, et parentes eius ad comedendum eum cum canticis, et omni laetitia, ossa tamen eius honorificè sepelient. Cum autem ego eos de tali ritu reprehendi, quaerens causam: Respondit vnus mihi, hoc facimus ne vermes carnes eius comedant, tunc eius anima magnam poenam sustinerit, nec poteram euellere eos ab isto errore: et multæ aliæ nouitates sunt ibi, quas non crederent, nisi qui viderent. Ego autem coram Deo nihil hic refero, nisi illud de quo certus sum sicut homo certificari poterit. De ista insula inquisiui à multis expertis, qui omnes vno ore responderunt mihi, dicentes, quod ista India 4400. insulas continet sub se, siue in se, in qua etiam sunt 64. reges coronati, et etiam dicunt quod maior pars illius insulæ benè inhabitatur. Et hic istius Indiæ facio finem.

De india superiori, et de Prouincia Manci.

In primis refero, quòd cum transirem per mare Oceanum per multas dietas versus Orientem, perueni ad illam magnam prouinciam Manci, quæ India vocatur à Latinis. De ista India superiori inquisiui à Christianis, Saracenis, idolatris, et omnibus, qui officiales sunt domini Canis magni, qui omnes vno ore responderunt, quod hæ prouincia Manci habet plusquam 2000, magnarum ciuitatum, et in ipsa est maxima copia omnium victualium, puta, panis, vini, risi, carnium, piscium, &c. Omnes homines istius prouinciæ sunt artifices et mercatores, qui pro quacunque penuria, dummodo proprijs manibus iuuare se possent per labores, nunquam ab aliquo eleemosynam peterent. Viri istius prouinciæ sunt satis formosi, sed pallidi, et rasas et paruas barbas habentes; foeminæ vero sunt pulcherrimæ inter omnes do mundo. Prima ciuitas ad quam veni de ista India vocatur Ceuskalon, [Marginal note: Vel Ceuscala.] et distat à mari per vnam dietam, positaque est super flumen, cuius aqua propè mare cui contignatur, ascendit super terram per 12. dietas. Totus populus illius Indiæ idolatrat. Ista autem ciuitas tantum nauigium habet, quod incredibile foret nisi videnti. [Sidenote: Hi sunt alcatrarsi vel onocratoli.] In hac ciuitate vidi quod 300. libræ de bono et recenti zinzibero habentur pro minori quam pro vno grosso: Ibi sunt anseres grossiores et pulchriores, et maius forum de illis, quam sit in mundo, vt credo, et sunt albissimi sicut lac, et habent vnum os super caput quantitatis oui, et habet colorem sanguineum, sub gula habent vnam pellem pendentem semipedalem: Pinguissimi sunt, et optimi fori: et ita est de anatibus, et gallinis, quæ magnæ sunt valdé in illa terra plusquam duæ de nostris. Ibi sunt serpentes maximi, et capiuntur et a gente illa comeduntur: vnde qui faceret festum solemne, et non daret serpentes, nihil reputaret se facere; breuiter in hac ciuitate sunt omnia victualia in maxima abundantia. Indè transiui per ciuitates multas, et veni ad ciuitatem nomine Kaitan, [Marginal note: Vel Zaiton.] in qua fratres Minores habent duo loca, ad quæ portaui de ossibus fratrum nostrorum pro fidi Christi interfectorum, de quibus supra. In hac est copia omnium victualium pro leuissimo foro, haec ciuitas ita magna est, sicut bis Bononia, et in ea multa monasteria religiosorum, qui omnes idolis seruiunt. In vno autem istorum monasteriorum ego fui, et dictum est mihi quòd inerant 3000. religiosorum habentium 11000. idoloram, et vnum illorum, quod quasi paruum inter caetera mihi videbatur, est ita magnum sicut Christophorus noster. Isti religiosi omni die pascunt Deos suos, vnde semel iui ad videntum comestionem illam, et vidi quòd illa quæ detulerunt sibi comestibilia sunt, et calidissima, et multum fumigantia, ita quòd fumus ascendit ad idola, et dixerunt Deos illo fumo recreari. Totum autem cibum illi reportauerunt et comederunt, et sic de fumo tantum Deos suos pauerunt.