RICHARD HAKLUYT, PREACHER.
AND
Edited by
EDMUND GOLDSMID, F.R.H.S.
Nauigations, Voyages, Traffiques, and Discoueries
OF THE
ENGLISH NATION IN AFRICA.
* * * * *
The voyage of Henrie Eatle of Derbie, after Duke of Hereford, and lastly
Henry the fourth King of England, to Tunis in Barbarie, with an army of
Englishmen mitten by Polidore Virgill. pag. 1389.
Franci interim per inducias nacti ocium, ac simul Genuensium precibus defatigati, bellum in Afros, qui omnem oram insulásque Italiae latiocinijs infestas reddebant, suscipiunt. Richardus quoque rex Angliæ rogatus auxilium, mittit Henricum comitem Derbiensem cum electa Anglicæ pubis manu ad id bellum faciendum. Igitur Franci Anglíque viribus et animis consociatis in Africam traijciunt, qui vbi littus attigere, eatenus à Barbaris descensione prohibiti sunt, quoad Anglorum sagittariorum virtute factum est, vt aditus pateret: in terram egressi recta Tunetam vrbem regiam petunt, ac obsident. Barbari timore affecti de pace ad eos legates mittunt, quam nostris dare placuit, vt soluta certa pecuniae summa ab omni deinceps Italiae, Galliaeque ora mamis abstinerent. Ita peractis rebus post paucos menses, quàm eo itum erat, domum repediatum est.