He dwells constantly on the importance of self-knowledge, self-simplification, self-concentration, as essential to the ascent of the soul.—De Contemp. lib. iii. c. 3, c. 6; and on the difficulty of this attainment, lib. iv. c. 6.

Note to page 163.

De Contemp. lib. iv. cap. 6. Ibid. cap. 23, and comp. lib. v. cap. 1. Also iv. cap. 10. He calls it expressly a vision face to face:—Egressus autem quasi facie ad faciem intuetur, qui per mentis excessus extra semetipsum ductus summæ sapientiæ lumen sine aliquo involucro figurarum ve adumbratione; denique non per speculum et in enigmate, sed in simplici (ut sic dicam) veritate contemplatur.—Fol. 56. See also lib. v. cœpp. 4, 5, where he enters at large on the degrees and starting-points of self-transcendence. Comp. iv. c. 2, fol. 60.

De Contemp. i. cap. 10, describes the six wings, and declares that in a future state we shall possess them all. Speaking of ecstasy, he says:—‘Cum enim per mentis excessum supra sive intra nosmetipsos in divinorum contemplationem rapimur exteriorum omnium statim immo non solum eorum quæ extra nos verum etiam eorum quæ in nobis sunt omnium obliviscimur.’ When explaining the separation of soul and spirit, he exclaims,—‘O alta quies, O sublimis requies, ubi omnis quod humanitus moveri solet motum omnem amittit; ubi omnis qui tunc est motus divinitus fit et in Deum transit. Hic ille spiritus efflatus in manus patris commendatur, non (ut ille somniator Jacob) scala indiget ut ad tertium (ne dicam ad primum) cœlum evolet. Quid quæso scala indigeat quem pater inter manus bajulat ut ad tertii cœli secreta rapiat intantum ut glorietur, et dicat, Dextera tua suscepit me.... Spiritus ab infimis dividitur ut ad summa sublimetur. Spiritus ab anima scinditur ut Domino uniatur. Qui enim adhæret Domino unus spiritus est.—De extermin. mali et promotione boni, cap. xviii. Again (De Contemp. lib. iv. c. 4), In hac gemina speculatione nihil imaginarium, nihil fantasticum debet occurrere. Longe enim omnem corporeæ similitudinis proprietatem excedit quicquid spectaculi tibi hæc gemina novissimi operis specula proponit.... Ubi pars non est minor suo toto, nec totum universalius suo individuo; immo ubi pars a toto non minuitur, totum ex partibus non constituitur; quia simplex est quod universaliter proponitur et universale quod quasi particulare profertur; ubi totum singula, ubi omnia unum et unum omnia. In his utique absque dubio succumbit humana ratio, et quid faciat ibi imaginatio? Absque dubio in ejusmodi spectaculo officere potest; adjuvare omnino non potest. Elsewhere he describes the state as one of rapturous spiritual intoxication. Magnitudine jocunditatis et exultationis mens hominis a seipsa alienatur, quum intima illa internæ suavitatis abundantia potata, immo plene inebriata, quid sit, quid fuerit, penitus obliviscitur; et in abalienationis excessum tripudii sui nimietate traducitur; et in supermundanum quendam affectum sub quodam miræ felicitatis statu raptim transformatur.—Ibid. lib. v. c. 5, fol. 60.

BOOK THE SIXTH
GERMAN MYSTICISM IN THE FOURTEENTH CENTURY

CHAPTER I.

I pray thee, peace; I will be flesh and blood,

For there was never yet philosopher,

That could endure the toothache patiently;

However they have writ the style of gods,