[5429]. Paratus sum ad obeundum mortem, si tu jubeas; hanc sitim aestuantis seda, quam tuum sidus perdidit, aquae et fontes non negant, &c.

[5430]. Si occidere placet, ferrum meum vides, si verberibus contenta es, curro nudus ad poenam.

[5431]. Act. 15. 18. Impera mihi; occidam decem viros, &c.

[5432]. Gasper Ens. puellam misere deperiens, per jocum ab ea in Padum desilire jussus statim e ponte se praecipitavit. Alius Ficino insano amore ardens ab amica jussus se suspendere, illico fecit.

[5433]. Intelligo pecuniam rem esse jucundissimam, meam tamen libentius darem Cliniae quam ab aliis acciperem; libentius huic servirem, quam aliis imperarem, &c. Noctem et somnum accuso, quod illum non videam, luci autem et soli gratiam habeo quod mihi Cliniam ostendant. Ego etiam cum Clinia in ignem currerem; et scio vos quoque mecum ingressuros si videretis.

[5434]. Impera quidvis; navigare jube, navem conscendo; plagas accipere, plector; animum profundere, in ignem currere, non recuso, lubens facio.

[5435]. Seneca in Hipp. act. 2.

[5436]. Hujus ero vivus, mortuus hujus ero. Propert. lib. 2. vivam si vivat; si cadat illa, cadam, Id.

[5437]. Dial. Amorum. Mihi o dii coelestes ultra sit vita haec perpetua ex adverso amicae sedere, et suave loquentem audire, &c. si moriatur, vivere non sustinebo, et idem erit se pulchrum utrisque.

[5438]. Buchanan. “When she dies my love shall also be at rest in the tomb.”