[933]. Prov. xiv. 13. Extremum gaudii luctas occupat.
[934]. Natalitia inquit celebrantur, nuptiae hic sunt; at ibi quid celebratur quod non dolet, quod non transit?
[935]. Apuleius 4. florid. Nihil quicquid homini tam prosperum divinitus datum, quin ei admixtum sit aliquid difficultatis ut etiam amplissima quaqua laetitia, subsit quaepiam vel parva querimonia conjugatione quadam mellis, et fellis.
[936]. Caduca nimirum et fragilia, et puerilibus consentanea crepundiis sunt ista quae vires et opes humanae vocantur, affluunt subito, repente delabuntur, nullo in loco, nulla in persona, stabilibus nixa radicibus consistunt, sed incertissimo flatu fortunae quos in sublime extulerunt improviso recursu destitutos in profundo miseriarum valle miserabiliter immergunt. Valerius, lib. 6. cap. 11.
[937]. Huic seculo parum aptus es, aut potius omnium nostrorum conditionem ignoras, quibus reciproco quodam nexu, &c. Lorchanus Gollobelgicus, lib. 3. ad annum 1598.
[938]. Horsum omnia studia dirigi debent, ut humana fortiter feramus.
[939]. 2 Tim. ii. 3.
[940]. Epist. 96. lib. 10. Affectus frequentes contemptique morbum faciunt. Distillatio una nec adhuc in morem adaucta, tussim facit, assidua et violenta pthisim.
[941]. Calidum ad octo: frigidum ad octo. Una hirundo non facit aestatem.
[942]. Lib. 1. c. 6.