[1273]. Virg. Aeneid. 4. Incantatricem describens: Haec se carminibus promittit solvere mentes. Quas velit, ast aliis duras immittere curas.
[1274]. Godelmanus, cap. 7. lib. 1. Nutricum mammas praesiccant, solo tactu podagram, Apoplexiam, Paralysin, et alios morbos, quos medicina curare non poterat.
[1275]. Factus inde Maniacus, spic. 2. fol. 147.
[1276]. Omnia philtra etsi inter se differant, hoc habent commune, quod hominem efficiant melancholicum. epist. 231. Scholtzii.
[1277]. De cruent. Cadaver.
[1278]. Astra regunt homines, et regit astra Deus.
[1279]. Chirom. lib. Quaeris a me quantum operantur astra? dico, in nos nihil astra urgere, sed animos praeclives trahere: qui sic tamen liberi sunt, ut si ducem sequantur rationem, nihil efficiant, sin vero naturam, id agere quod in brutis fere.
[1280]. Coelum vehiculum divinae virtutis, cujus mediante motu, lumine et influentia, Deus! elementaria corpora ordinat et disponit Th. de Vio. Cajetanus in Psa. 104.
[1281]. Mundus iste quasi lyra ab excellentissimo quodam artifice concinnata, quem qui norit mirabiles eliciet harmonias. J. Dee. Aphorismo 11.
[1282]. Medicus sine coeli peritia nihil est, &c. nisi genesim sciverit, ne tantillum poterit. lib. de podag.