[1633]. Mala consuetudine depravatur ingenium ne bene faciat. Prosper Calenus, l. de atra bile. Plura faciunt homines e consuetudine quam e ratione. A teneris assuescere multum est. Video meliora proboque deteriora sequor. Ovid.

[1634]. Nemo laeditur nisi a seipso.

[1635]. Multi se in inquietudinem praecipitant ambitione et cupiditatibus excaecati, non intelligunt se illud a diis petere, quod sibi ipsis si velint praestare possint, si curis et perturbationibus, quibus assidue se macerant, imperare vellent.

[1636]. Tanto studio miseriarum causas, et alimenta dolorum quaerimus, vitamque secus felicissimam, tristem et miserabilem efficimus. Petrarch. praefat. de Remediis, &c.

[1637]. Timor et moestitia, si diu perseverent, causa et soboles atri humoris sunt, et in circulum se procreant. Hip. Aphoris. 23. l. 6. Idem Montaltus, cap. 19. Victorius Faventinus, pract. imag.

[1638]. Multi ex maerore et metu huc delapsi sunt. Lemn., lib. 1. cap. 16.

[1639]. Multa cura et tristitia faciunt accedere melancholiam (cap. 3. de mentis alien.) si altas radices agat, in veram fixamque degenerat melancholiam et in desperationem desinit.

[1640]. Ille luctus, ejus vero soror desperatio simul ponitur.

[1641]. Animarum crudele tormentum, dolor inexplicabilis, tinea non solum ossa, sed corda pertingens, perpetuus carnifex, vires animae consumens, jugis nox, et tenebrae profundae, tempestas et turbo et febris non apparens, omni igne validius incendens; longior, et pugnae finem non habens—Crucem circumfert dolor, faciemque omni tyranno crudeliorem prae se fert.

[1642]. Nat. Comes Mythol. l. 4. c. 6.