[1693]. Pallor in ore sedet, macies in corpore toto. Nusquam recta acies, livent rubigine dentes.

[1694]. Diaboli expressa Imago, toxicum charitatis, venenum amicitiae, abyssus mentis, non est eo monstrosius monstrum, damnosius damnum, urit, torret, discruciat macie et squalore conficit. Austin. Domin. primi. Advent.

[1695]. Ovid. He pines away at the sight of another's success——it is his special torture.

[1696]. Declam. 13. linivit flores maleficis succis in venenum mella convertens.

[1697]. Statuis cereis Basilius eos comparat, qui liquefiunt ad praesentiam solis, qua alii gaudent et ornantur. Muscis alii, quae ulceribus gaudent, amaena praetereunt sistunt in faetidis.

[1698]. Misericordia etiam quae tristitia quaedam est, saepe miserantis corpus male afficit Agrippa. l. 1. cap. 63.

[1699]. Insitum mortalibus a natura recentem aliorem felicitatem aegris oculis intueri, hist. l. 2. Tacit.

[1700]. Legi Chaldaeos, Graecos, Hebraeos, consului sapientes pro remedio invidiae, hoc enim inveni, renunciare felicitati, et perpetuo miser esse.

[1701]. Omne peccatum aut excusationem secum habet, aut voluptatem, sola invidia utraque caret, reliqua vitia finem habent, ira defervescit, gula satiatur, odium finem habet, invidia nunquam quiescit.

[1702]. Urebat me aemulatio propter stultos.