[2649]. Apul. lib. 1. semper obviae species mortuorum quicquid umbrarum est uspiam, quicquid lemurum et larvarum oculis suis aggerunt, sibi fingunt omnia noctium occursacula, omnia busforum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta.

[2650]. Differt enim ab ea quae viris et reliquis feminis communiter contingit, propriam habens causam.

[2651]. Ex menstrui sanguinis tetra ad cor et cerebrum exhalatione, vitiatum semen mentem perturbat, &c. non per essentiam, sed per consensum. Animus moerens et anxius inde malum trahit, et spiritus cerebrum obfuscantur, quae cuncta augentur, &c.

[2652]. Cum tacito delirio ac dolore alicujus partis internae, dorsi, hypochondrii, cordis regionem et universam mammam interdum occupantis, &c. Cutis aliquando squalida, aspera, rugosa, praecipue cubitis, genibus, et digitorum articulis, praecordia ingenti saepe torrore aestuant et pulsant, cumque vapor excitatus sursum evolat, cor palpitat aut premitur, animus deficit, &c.

[2653]. Animi dejectio, perversa rerum existimatio, praeposterum judicium. Fastidiosae, languentes, taediosae, consilii inopes, lachrymosae, timentes, moestae, cum summa rerum meliorum desperatione, nulla re delectantur, solitudinem amant, &c.

[2654]. Nolunt aperire molestiam quam patiuntur, sed conqueruntur tamen de capite, corde, mammis, &c. In puteos fere maniaci prosilire, ac strangulari cupiunt, nulla orationis suavitate ad spem salutis recuperandam erigi, &c. Familiares non curant, non loquuntur, non respondent, &c. et haec graviora, si, &c.

[2655]. Clisteres et Helleborismum Mathioli summe laudat.

[2656]. Examen conc. Trident. de coelibatu sacerd.

[2657]. Cap. de Satyr. et Priapis.

[2658]. Part. 3. sect. 2. Memb. 5. Sub. 5.