[3399]. Sect. 5. Memb. 1. Subs. 6.
[3400]. Animi perturbationes summe fugiendae, metus potissimum et tristitia: earumque loco animus demulcendus hilaritate, animi constantia, bona spe; removendi terrores, et earum consortium quos non probant.
[3401]. Phantasiae eorum placide subvertendae, terrores ab animo removendi.
[3402]. Ab omni fixa cogitatione quovismodo avertantur.
[3403]. Cuncta mala corporis ab animo procedunt, quae nisi curentur, corpus curari minime potest, Charmid.
[3404]. Disputat. An morbi graviores corporis an animi. Renoldo interpret. ut parum absit a furore, rapitur a Lyceo in concionem, a concione ad mare, a mari in Siciliam, &c.
[3405]. Ira bilem movet, sanguinem adurit, vitales spiritus accendit. moestitia universum corpus infrigidat, calorem innatum extinguit, appetituin destruit, concoctionem impedit, corpus exsiccat, intellectum pervertit. Quamobrem haec omnia prorsus vitanda sunt, et pro virili fugienda.
[3406]. De mel. c. 26. ex illis solum remedium; multi ex visis, auditis, &c. sanati sunt.
[3407]. Pro viribus annitendum in praedictis, tum in aliis, a quibus malum velut a primaria causa occasionem nactum est, imaginationes absurdae falsaeque et moestitia quaecunque subierit propulsetur, aut aliud agendo, aut ratione persuadendo earum mutationem subito facere.
[3408]. Lib. 2. c. 16. de occult. nat. Quisquis huic malo obnoxius est, acriter obsistat, et summa cura obluctetur, nec ullo modo foveat imaginationes tacite obrepentes animo, blandas ab initio et amabiles, sed quae adeo convalescunt, ut nulla ratione excuti queant.