[4039]. Pace cum hominibus habe, bellum cum vitiis. Otho. 2. imperat. symb.
[4040]. Daemon te nunquam otiosum inveniat. Hieron.
[4041]. Diu deliberandum quod statuendum est semel.
[4042]. Insipientis est dicere non putaram.
[4043]. Ames parentem, si equum, aliter feras; praestes parentibus pietatem, amicis dilectionem.
[4044]. Comprime linguam. Quid de quoque viro et cui dicas saepe caveto. Libentius audias quam loquaris; vive ut vivas.
[4045]. Epictetus: optime feceris si ea fugeris quae in alio reprehendis. Nemini dixeris quae nolis efferri.
[4046]. Fuge sussurones. Percontatorem fugito, &c.
[4047]. Sint sales sine vilitate. Sen.
[4048]. Sponde, presto noxa.