[4109]. Heurnius praef. pra. med. Quot morborum sunt ideae, tot remediorum genera variis potentiis decorata.

[4110]. Penottus denar. med. Quaecunque regio producit simplicia, pro morbis regionis; crescit raro absynthium in Italia, quod ibi plerumque morbi calidi, sed cicuta, papaver, et herbae frigidae; apud nos Germanos et Polonos ubique provenit absynthium.

[4111]. Quum in villam venit, consideravit quae ibi crescebant medicamenta, simplicia frequentiora, et iis plerunque usus distillatis, et aliter, alimbacum ideo argenteum circumferens.

[4112]. Herbae medicis utiles omnium in Apulia feracissimae.

[4113]. Geog. ad quos magnus herbariorum numerus undique confluit. Sincerus Itiner. Gallia.

[4114]. Baldus mons prope Benacum herbilegis maxime notus.

[4115]. Qui se nihil effecisse arbitrantur, nisi Indiam, Aethiopiam, Arabiam, et ultra Garamantas a tribus mundi partibus exquisita remedia corradunt. Tutius saepe medetur rustica anus una, &c.

[4116]. Ep. lib. 8. Proximorum incuriosi longinqua sectamur, et ad ea cognoscenda iter ingredi et mare transmittere solemus; at quae sub oculis posita negligimus.

[4117]. Exotica rejecit, domesticis solum nos contentos esse voluit. Melch. Adamus vit. ejus.

[4118]. Instit, l. 1. cap. 8. sec. 1. ad exquisitam curandi rationem, quorum cognitio imprimis necessaria est.