[4329]. Edit. 1617. Monspelii electuarium fit preciocissimum Alcherm. &c.
[4330]. Nihil morbum hunc aeque exasperat, ac alimentorum vel calidiorum usus. Alchermes ideo suspectus, et quod semel moneam, caute adhibenda calida medicamenta.
[4331]. Sckenkius I. I. Observat. de Mania, ad mentis alienationem, et desipientiam vitio cerebri obortam, in manuscripto codice Germanico, tale medicamentum reperi.
[4332]. Caput arietis nondum experti venerem, uno ictu amputatum, cornibus tantum demotis, integrum cum lana et pelle bene elixabis, tum aperto cerebrum eximes, et addens aromata, &c.
[4333]. Cinis testudinis ustus, et vino potus melancholiam curat, et rasura cornu Rhinocerotis, &c. Sckenkius.
[4334]. Instat in matrice, quod sursum et deorsum ad odoris sensum praecipitatur.
[4335]. Viscount St. Alban's.
[4336]. Ex decocto florum nympheae, lactuae, violarum, chamomilae, alibeae, capitis vervecum, &c.
[4337]. Inter auxilia multa adhibita, duo visa sunt remedium adferre, usus seri caprini cum extracto Hellebori, et irrigatio ex lacte Nympheae, violarum, &c. suturae coronali adhibita; his remediis sanitate pristinam adeptus est.
[4338]. Confert et pulmo arietis, calidus agnus per dorsum divisus, exenteratus, admotus sincipiti.