Nam a deslustra, antes a acredita

Filha que a honra mais que hum Rey presava;

Hespanha culpe a força sem desculpa,

Nam culpe a bella, que nam teve culpa.

Viriato Tragico, Canto ii. St. 118.


Wamba’s wars.[XII. p. 110.]

In the valuable history of this king by a contemporary writer, the following character of the French is given:—

Hujus igitur gloriosis temporibus, Galliarum terra altrix perfidiæ infami denotatur elogio, quæ utique inæstimabili infidelitatis febre vexata, genita a se infidelium depasceret membra. Quid enim non in illa crudele vel lubricum? ubi conjuratorum conciliabulum, perfidiæ signum, obscœnitas operum, fraus negotiorum, vænale judicium, et quod pejus his omnibus est, contra ipsum Salvatorem nostrum et Dominum, Judæorum blasphemantium prostibulum habebatur. Hæc enim terra suo, ut ita dixerim, partu, perditionis suæ sibimet præparavit excidium, et ex ventris sui generatione viperea eversionis suæ nutrivit decipulam. Etenim dum multo jam tempore his febrium diversitatibus ageretur, subito in ea unius nefandi capitis prolapsione turbo infidelitatis adsurgit, et conscensio perfidiæ per unum ad plurimos transit.”—S. Julian, Hist. Wambæ, § 5.—Espana Sagrada, 6. 544.