“Ait illa: ‘Quid faciam? non possum sustinere pondus illud quod sustinebat maritus meus, nisi unum habeam.’
“Tunc curatus dixit: ‘Bene, habeatis eum.’
“At illa: ‘Sed si malus esset, et vellet mea disperdere et usurpare?’
“Tunc curatus: ‘Non accipiatis ergo eum.’
“Et sic semper curatus juxta argumenta sua concedebat ei. Videns autem curatus quod vellet illum habere et haberet devotionem ad eum, dixit ei ut bene distincte intelligeret quid campanæ ecclesiæ ei dicerent, et secundum consilium campanarum ipsa faceret.
“Campanis autem pulsantibus, intellexit juxta voluntatem suam quod dicerent: ‘Prends ton valet, prends ton valet.’ Quo accepto, servus egregie verberabit eam, et fuit ancilla quæ prius erat domina.
“Tunc ad curatum suum conquesta est de consilio, maledicendo horam quâ crediderat ei. Cui ille: ‘Non satis audisti quid dicant campanæ.’
“Tunc curatus pulsavit campanas, et tunc intellexit quod campanæ dicebant: ‘Ne le prends pas, ne le prends pas.’ Tunc enim vexatio dederat ei intellectum.”
In an Easter sermon, Raulin asks why the news of the resurrection was announced to women. And he replies that they have such tongues that they would spread the news quickest.