[17] Jesus et Maria, amores mei dulcissimi, pro vobis patiar, pro vobis moriar; sim totus vester, sim nihil meus. Ap. Auriem. Aff. sc.

[18] Si ipse Rex est qui natus est de Virgine, mater, quæ eum genuit, Regina et Domina proprie ac vere censetur. Serm. de Deip.

[19] Hæc autem Virgo in illo consensu meruit primatum orbis, dominium mundi, sceptrum regni super omnes creaturas. Tom. 2d, cap. 51.

[20] Neque a dominatione filii Mater potest esse sejuncta, una est Mariæ et Christi caro.

Filii gloriam cum Matre, non tam communem judico, quam eamdem. S. Arnol. de Laud. Virg.

[21] Regina constituta, totom jure possidet filii regnum. Rupert, abb.

[22] Tot creaturæ serviunt gloriosæ Virgini, quot serviunt Trinitati; omnes namque creaturæ sive angeli, sive homines, et omnia quæ sunt in cœlo et in terra, quia omnia sunt divino imperio subjecta, gloriosæ Virgini sunt subjectæ. Tom. 2, cap. 61.

[23] Perge Maria, perge secura in bonis filii tui; fiducialiter age tamquam regina, mater regis et sponsa; tibi debetur regnum et potestas.

[24] Hoc reges habent magnificum, prodesse miseris.

[25] Duo hæc audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Psal. lxi. 12.