[156] Currant ergo, currant peccatores ad Virginem qui gratiam amiserant peccando, et eam invenient apud ipsam. Secure dicant; Redde nobis rem nostram, quam invenisti.
[157] Cupientes invenire gratiam quæramus inventricem gratiæ, quæ, quia semper invenit frustrari non poterit. De Laud. V. l. 2.
[158] Ego murus et ubera mea sicut turris. Cant. viii. 10.
[159] Ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. Cant. viii. 10.
[160] Vade ad matrem misericordiæ, et ostende illi tuorum plagas peccatorum; et ita ostendet pro te ubera. Exaudiet utique matrem filius.
[161] Concede, misericors Deus, fragilitati nostræ præsidium; ut qui sanctæ Dei Genitricis memoriam agimus, intercessionis ejus auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus.
[162] Tu es spes unica peccatorum, quia per te speramus veniam omnium delictorum. Serm. 18, de Sanctis.
[163] Per hanc peccatorum veniam consequimur.
[164] Ave igitur mater, Cœlum, Thronus, Ecclesiæ nostræ Decus; assidue precare Jesum, ut per te misericordiam invenire in die judicii, et quæ reposita sunt iis qui diligunt Deum bona consequi possimus. In Offic. Nat. B. M., die 5.
[165] Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens? Cant. vi. 9.