[186] Væ væ eis qui solem istum aversantur!

[187] Sicut respiratio non solum est signum vitæ, sed etiam causa; sic Mariæ nomen, quod in servorum Dei ore versatur, simul argumentum est quod vere vivant, simul etiam hanc vitam efficit et conservat; omnemque eis opem impertitur. Orat. de Deip.

[188] Beatus homo qui audit me, qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Prov. viii. 34. In Festo Conc. B. V. M.

[189] Luna in nocte, aurora in diluculo, sol in die. Serm. 2, de Ass.

[190] Vincula illius alligatura salutaris. Eccli. vi. 31.

[191] Quare vinculæ? nisi quia servos ligat, ne discurrant per campos licentiæ.

[192] In plenitudine sanctorum detentio mea. Eccli. xxiv. 16.

[193] Ipsa quoque non solum in plenitudine sanctorum detinetur, sed etiam in plenitudine sanctos detinet, ne eorum plenitudo minuatur; detinet nimirum virtutes, ne fugiant; detinet demones, ne noceant. In spec.

[194] Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Prov. xxxi. 21.

[195] Duplici veste ipsa ornat sibi devotos, quia tam Christi quam suis virtutibus eos induit.