[236] Facies et propitiatorium de auro mundissimo.... Inde præcipiam et loquar ad te. Exod. c. xxv. v. 17, 22.
[237] Te universus mundus continet commune propitiatorium. Inde pientissimus Dominus loquitur ad cor; inde responsa dat benignitatis et veniæ; inde munera largitur; inde nobis omne bonum emanat.
[238] Quid est quod sine Mariæ consensu non perficitur incarnationis mysterium? quia nempe vult illam Deus omnium bonorum esse principium. Lib. 3, contr. Valent. c. 33.
[239] Per ipsam habet mundus, et habiturus est omne bonum. In Pref. Contempl. B. M.
[240] O Maria quis te non amet? Tu in dubiis es lumen, in mœroribus solatium, in periculis refugium. Tu post unigenitum tuum certa fidelium salus. Ave desperantium spes, ave destitutorum adjutrix. Cujus honori tantum tribuit Filius, ut quod vis, mox fiat. Cimeliarch. Embol. 1, ad Mar.
[241] Oh Domina mea, sola mihi ex Deo solatium, itineris mei directio, debilitatis meæ potentia, mendicitatis meæ divitiæ, vulnerum meorum medicina, dolorum meorum revelatio, vinculorum meorum solatio, salutis meæ spes; exaudi orationes meas, miserere suspiriorum meorum, Domina mea, refugium, vita, auxilium, spes et robur meum. In Encom. Deip.
[242] Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. Cap. vii. v. 11.
[243] Omnium bonorum mater est; et venerunt mihi omnia bona cum illa, scilicet virgine, potest dicere mundus. S. Anton. Part. 4, tit. 17, c. 20.
[244] Inventa Maria, invenitur omne bonum.
[245] Mecum sunt divitiæ et opes superbæ ... ut ditem diligentes me. Prov. viii. 18-21.