[406] Propterea tempore humano generi fluenta gratiæ defuerunt, quod necdum intercederet is de quo loquimur, tam desiderabilis aquæductus. Serm. de Aquæd.

[407] Descendit per aquæductum vena illa cœlestis stillicidia gratiæ arentibus cordibus nostris infundens. Loc. cit.

[408] Intueamini quanto devotionis affectu a nobis eam voluit honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria; ut proinde si quid spei nobis est, si quid gratiæ, si quid salutis, ab ea noverimus redundare. Serm. de Nat. Virg.

[409] Per eam de cœlis exivit quidquid gratiæ venit in mundum. P. 4, tit. 15, c. 20.

[410] Quia sicut luna inter corpora cœlestia et terrena est media, et quod ab illis accipit ad inferiora refundit; sic et Virgo regina inter nos et Deum est media, et gratiam ipsa nobis refundit. Serm. 74, de Nat. Dom.

[411] Datum est Mariæ, ut per illam acciperes quicquid haberes. Serm. 3, in Virg. Nat.

[412] Nullus potest cœlum intrare, nisi per Mariam transeat tamquam per portam.

[413] In Christo fuit plenitudo gratiæ sicut in capite influente, in Maria sicut in collo transfundente. Serm. de Ass. B. V.

[414] Per Virginem a capite Christi vitales gratiæ in ejus corpus mysticum transfunduntur. Serm. 61, de Nat. Virg. c. 8.

[415] Cum tota natura divina intra Virginia uterum extiterit; non timeo dicere quod in omnes gratiarum effluxus quamdam jurisdictionem habuerit hæc Virgo, de cujus utero quasi de quodam divinitatis oceano flumina emanabant omnium gratiarum. In Spec. cap. 3.