[436] Adam et Eva vendiderunt mundum pro uno pomo; filius meus et ego redemimus mundum uno corde. Lib. 5, c. 35.
[437] Qui potuit omnia de nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere. In Alloq. cœl. n. 27.
[438] Auxiliatrix nostræ justificationis, quia Deus omnes gratias faciendas Mariæ commisit.
[439] Ad illam sicut ad medium, sicut ad negotium omnium sæculorum respiciant, et qui præcesserunt, et nos qui sumus, et qui sequentur. Serm. 2, in Pentec.
[440] Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum.
[441] Nemo venit ad me, nisi Mater mea suis precibus traxerit eum. In Cant. c. 2, v. 3.
[442] Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Luc. i. 42.
[443] Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Luc. i. 43.
[444] Facta est quasi navis institoris, de longo portans panem suum. Prov. xxxi. 14.
[445] Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi, si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum. Joan. vi. 51.