[456] In Præf. Cant. 5.

[457] Tota salus mundi consistit in multitudine favoris Mariæ.

[458] Tu dispensatrix omnium gratiarum; salus nostra in manu tua est. Serm. 1, de Nat. B. Virg.

[459] Sicut lapis, subtracta terra, delabitur in profundum; ita subtracto Mariæ adjutorio, homo delabitur in peccatum, et inde in infernum. L. 8, de Laud. Virg. c. 11.

[460] Ipse sine ea non salvabit te.

[461] Quemadmodum infans sine nutrice non potest vivere, ita sine domina nostra non potes habere salutem. In Cant. B. V. pro Sabb.

[462] Sitiat ergo anima tua ad ipsam; tene, nec dimitte, donec benedixerit tibi.

[463] Nemo est, o sanctissima, qui ad Dei notitiam venit, nisi per te; nemo qui salvus fiat, nisi per te, Dei parens; nemo liber a periculis nisi per te, Virgo mater. Nemo donum Dei suscepit, nisi per te, gratia plena. Serm. de Zona. Virg.

[464] Nisi enim tu iter aperieres, nemo spiritualis evaderet. Orat. de Dorm. Deip.

[465] Per te accessum habemus ad filium, o inventrix, gratiæ, mater salutis, ut per te nos suscipiat, qui per te datus est nobis.