[616] Mater pete quod vis a me.

[617] Rev. l. 1. c. 46.

[618] Undique sollicita es de miseris, misericordia vallaris, solum misereri videris appetere. Sup. Salve Reg.

[619] Stat Maria in conspectu filii sui non cessans pro peccatoribus exorare. In cap. i. Luc.

[620] Nullum in hac vita adeo pœnæ torserunt propriæ sicut Mariam alienæ. Epist. ad Eust.

[621] Officium piæ auxiliatricis assumpsit non rogata.

[622] Nunquid, O Beata Virgo, quia ita glorificata es, ideo nostræ humilitatis oblita es? Absit, non convenit tantæ misericordiæ, tantæ miseriæ oblivisci. Serm. 1, de Nat. Virg.

[623] Benedicta filia priorem misericordiam posteriore superasti. Ruth iii. 10.

[624] Magna fuit erga miseros misericordia Mariæ adhuc exulantis mundo, sed multo major est regnantis in cœlo. In Spec. B. V. c. 8.

[625] Majorem per innumerabilia beneficia nunc ostendit misericordiam, quia magis nunc videt hominum miserias.