[826] Hoc nomen Mariæ plenum est omni dulcedine ac suavitate divina.
[827] Nomen Jesu.... Nomen Mariæ jubilus in corde, mel in ore, in aure melos.
[828] Quæ est ista, quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi? C. iii. 6.
[829] Quæ est ista, quæ progreditur, quasi aurora consurgens? C. vi. 9.
[830] Quæ est ista, quæ ascendit de deserto deliciis affluens? viii. 5.
[831] Forsitan, quia dulce nomen sibi desiderant responderi. De Laud. Virg. c. 2.
[832] Neque enim post filii nomen aliud nomen cœlum et terra nominat, unde tantum gratiæ, spei, et suavitatis piæ mentes concipiant. De Grat. Nov. Test. tr. 6.
[833] Nomen namque Mariæ mirum quid, suave, atque divinum in se continet, et cum convenit amicis cordibus, amicæ suavitatis odorem spiret. Et mirum illud est de nomine Mariæ, ut millies auditum semper audiatur quasi novum. De. grat. Nov. Test. tr. 6.
[834] O magna, O pia, O multum laudabilis Maria, tu nec nominari potes quin accendas; nec cogitari, quin recrees affectus diligentium te. Ap. S. Bon. Spec. c. 8.
[835] Mariæ nomen longe melius quam divitiæ, quia melius angustiam relevat. De Laud. Virg. c. 2.