[846] Nullus est in hac vita tam frigidus ab amore Dei, qui si invocaverit nomen meum, cum proposito pœnitendi, statim diabolus ab ipso non discedat. Rev. lib. 1, c. 9.

[847] Omnes dæmones verentur hoc nomen, et timent, qui audientes hoc nomen Mariæ, statim relinquunt animam de unguibus, quibus tenebant eam. Rev. l. 2, c. 19.

[848] Angeli boni, audito nomine meo, justis magis propinquant. Ap. Dion. Cart. de Laud. V. cap. ult.

[849] Quomodo corpus enim vitalis signum operationis habet respirationem, ita sanctissimum nomen tuum, O Virgo, quod in ore servorum tuorum versatur assidue, vitæ et auxilii non solum est signum, sed etiam ea procurat et conciliat. De Zona Virg.

[850] Turris fortissima nomen Dominæ, ad ipsam fugiet peccator, et liberabitur. Hæc defendit quoslibet, et quantumlibet peccatores. De Laud. Virg. l. 11.

[851] Non est in aliquo nomine tam potens adjutorium, nec est aliud nomen datum hominibus post nomen Jesu, ex quo tanta salus refundatur hominibus, sicut nomen Mariæ. De Laud. Virg. c. 2.

[852] Luc. i. 27.

[853] Hoc nomen semper cum castitate conjunctum esse debet. Loc. cit.

[854] Serm. 146.

[855] In periculis, in augustiis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde. Hom. 2, Sup. Miss.