[976] Nec serpentis venenosi afflatibus infecta est. Hom. 1.

[977] Immaculata, et ab omni peccati labe alienissima. Tom. 5, or. ad Dei Gen.

[978] Ave, gratia plena; quibus ostendit ex integro (nota ex integro) iram primæ sententiæ exclusam, et plenam benedictionis gratiam restitutam. Serm. 11, in Nat. Dom.

[979] Nubes illa non fuit in tenebris, semper in luce. In Psal. 77.

[980] Nec sustinebat justitia, ut illud vas electionis communibus laxaretur injuriis, quoniam plurimum a cæteris distans natura communicabat non culpa. Lib. de Carn. Christi oper. de Nativ.

[981] Qui antiquam virginem sine probro condidit, ipse et secundam sine nota et crimine fabricatus est. Or. de Deip.

[982] Virginem ideo dici immaculatam, quia in nullo corrupta est. In Ep. Ap. Syn. to. 3, p. 307.

[983] Constat eam aboriginali peccato fuisse immunem. Cont. Disp. De Virgin. Mar.

[984] Ad hunc paradisum serpens aditum non habuit. Or. 2, de Nat. Mar.

[985] Caro Virginis ex Adam sumpta, maculas Adam non admisit. Serm. de Ass. V.