[1106] Nolui laudem meam, sed solius Datoris et Creatoris. L. 1, Rev. c. 23.

[1107] Sicut Christus per angelum voluit confortari, ita per angelum debuit Virgo animari.

[1108] Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Deum. Luc. i. 30.

[1109] Ecce concipies, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Luc. i. 31.

[1110] Expectat angelus responsum, expectamus et nos, oh Domina, verbum miserationis, quos miserabiliter premit sententia damnationis. Hom. 4, Sup. Miss.

[1111] Ecce offertur tibi pretium salutis nostræ; statim liberabimur, si consentis. Loc. cit.

[1112] Ipse quoque Dominus, quantum concupivit decorem tuum, tantum desiderat et responsionis assensum, in qua nimirum proposuit salvare mundum. Hom. 4, Sup. Miss.

[1113] Responde jam Virgo sacra, vitam quid tricas mundo? Serm. 21, de Temp.

[1114] Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Luc. i. 38.

[1115] O Fiat potens! O Fiat efficax! O Fiat super omni fiat venerandum! Conc. 3, de Ann.