[1126] Non ait, respexit virginitatem, innocentiam; seu humilitatem tantum.

[1127] Facta est Mariæ humilitas scala cœlestis, per quam Deus descendit ad terras. Sup. Magn.

[1128] Ultima gratia perfectionis est præparatio ad Filium Dei concipiendum; quæ præparatio fuit per profundam humilitatem. p. 5, tit. 15, c. 6, et 8.

[1129] Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Isa. xi. 1.

[1130] De radice ejus, humilitas cordis intelligitur.

[1131] Nota, quod non ex summitate, sed de radice ascendet flos.

[1132] Averte oculos tuos, quia ipsi me avolare fecerunt. Cant. vi. 4.

[1133] Unde avolare, nisi a sinu Patris in uterum matris?

[1134] Ita illius oculi humillimi Deum tenuerunt, ut suavissima quadam violentia ipsummet Dei Patris Verbum in uterum suum Virgo attraxerit. In c. 14, Gen. sect. 1.

[1135] Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! oculi tui columbarum. Cant. iv. 1.