[1356] Nolite solam attendere horam illam qua dilectum meum vidi mori; nam Simeonis gladius, antequam pertransiret, longum per me transitum fecit. Cum igitur eum lactarem, foverem et prospicerem ejus mortem, quam prolixam me putatis pertulisse passionem? Loc. cit.

[1357] Defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Psal. xxx. 11.

[1358] Psal. xxxvii. 18.

[1359] Tempore quo post ascensionem filii mei vixi, passio sua in corde meo fixa erat, ut sive comedebam, sive laborabam, quasi recens erat in memoria mea. Rev. l. 6, c. 65.

[1360] Beatissima Virgo pro tota vita fecit professionem doloris. Vit. Christ. c. 28.

[1361] Sicut rosa crescere solet inter spinas ita B. Virgo in hoc mundo crevit inter tribulationes; et sicut, crescente rosa, crescunt spinæ; sic hæc electissima rosa Maria, quanto crescebat ætate, tanto tribulationum spinis pungebatur. Serm. Ang. c. 16.

[1362] Cui comparabo te? vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? Magna est enim velut mare contritio tua. Quis medebitur tui? Thren. ii. 1.

[1363] Quemadmodum mare est in amaritudine excellens, ita tuæ contritioni nulla calamitas æquari potest.

[1364] Utique, Domina, non crediderim te potuisse stimulos tanti cruciatus, quin vitam amitteres, sustinere; nisi ipse spiritus tui filii te confortaret. De Ec. Virg. c. 3.

[1365] Tantus fuit dolor Virginis, quod si inter omnes creaturas, quæ dolorem pati possunt, divideretur, omnes subito interirent. To. 1, Serm. 67.