[1386] Quantum capere potuit puri hominis modus.
[1387] Unde sicut non fuit amor sicut amor ejus, ita non fuit dolor sicut dolor ejus.
[1388] O vos omnes qui transitas per viam attendite, et videte, si est dolor sicut dolor meus. Thren. i. 12.
[1389] Nullus dolor amarior, quia nulla proles charior. De Compas. Virg. c. 2.
[1390] Non fuit talis filius, non fuit talis mater; non fuit tanta charitas, non fuit dolor tantus. Ideo quanto dilexit tenerius, tanta vulnerata est profundius. Lib. 3, de Laud. Virg.
[1391] Parum est Mariam in passione filii tam acerbos pertulisse dolores, ut omnium martyrum collective tormenta superaret. Ap. Sinisc. Mart. de Mar. Cons. 36.
[1392] Quicquid crudelitatis inflictum est corporibus martyrum, leve fuit, aut potius nihil comparatione tuæ passionis. De Exc. Virg. c. 5.
[1393] Virgo universos martyres tantum excedit, quantum sol reliqua astra.
[1394] P. Pinam.
[1395] O Domina, cur ivisti immolari pro nobis? Non sufficiebat filii passio, nisi crucifigeretur et mater? Ap. Pac. Exc. 10, in Sal. Ang.