[1506] Stabam ego videns eum, ipse videns me, et plus dolebat de me quam de se. Ap. Simisc. Cons. 28.

[1507] Juxta crucem stabat mater, vox illi non erat; moriebatur vivens, vivebat moriens; nec mori poterat, quia vivens mortua erat. De Lament. Virg.

[1508] Stupebant omnes qui noverant hujus hominis matrem, quod etiam in tantæ angustiæ pressura silentium servabat.

[1509] Voluit eam Christus cooperatricem nostræ redemptionis adstare, quam nobis constituerat dare matrem; debebat enim ipsa sub cruce nos parere filios. Hom. 44, de Pass. Dom.

[1510] Maria mater mea, propter compassionem et charitatem facta est mater omnium in cœlis et in terra. L. 1, c. 31.

[1511] Joan. xix. 26.

[1512] Idcirco resipuit bonus latro, quia B. Virgo inter cruces filii et latronis posita, filium pro latrone deprecabatur; hoc suo beneficio, antiquum latronis obsequium recompensans. Ap. Salm. to. 1, tr. 47.

[1513] Monum. Conv. Pec. ap. P. Sinisch. Sans. 16.

[1514] O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus. Thren. i. 12.

[1515] Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua. Joan. xix. 34.