[1536] Sorores Dominæ velaverunt eam tamquam viduam; cooperientes quasi totum vultum.
[1537] Sine, Domina mea, sine me flere; tu innocens es, ego sum reus.
[1538] Dom infra oct Nat. s. 2.
[1539] Et tu, fili mi, cur mœrore conficeris, qui in mœrore meo toties me consolatus es?
[1540] O Domina, quæ rapis corda hominum dulcore, nonne cor meum rapuisti? O raptrix cordium, quando mihi restitues cor meum? Guberna illud cum tuo, et in latere filii colloca. Tunc possidebo quod spero, quia tu es spes nostra. S. Bernard. Med. in Salv. Reg. ap. s. Bon. Stim. c. 19, part. 3.
[1541] Nunc, ergo filii, audite me; beati qui custodiunt vias meas. Prov. viii. 33.
[1542] Dilectissimi Mariam colite quam amatis, quia tunc vere amatis si imitari volueritis quam amatis. S. Hier. Serm. de Ass. ap. Lohn.
[1543] Alii sanctorum specialia opera exercuerunt; alius fuit castus, alius humilis, alius misericors; sed B. Virgo datur in exemplum omnium virtutum. Opusc. 8.
[1544] Talis fuit Maria ut ejus unius vitæ omnium disciplina sit. L. 2, de Virg.
[1545] Sit vobis tanquam in imagine descripta virginitas vitaque Mariæ, in qua refulget forma virtutis. Hinc sumatis exempla vivendi ... quid corrigere, quid fugere, quid tenere debeatis. Loc. cit.