[1586] Mariam, velut ignis ferrum, Spiritus Sanctus totam ignivit; ita ut in ea Spiritus Sancti flamma tantum videatur, nec sentiatur nisi tantum ignis amoris Dei. De Ass. Or. 1.

[1587] Apoc. xii. 1.

[1588] Jure ergo Maria sole perhibetur amicta, quæ profundissimam divinæ sapientiæ, ultra quam credi valeat, penetravit abyssum; ut quantum sine personali unione creaturæ conditio patitur, luci illi inaccessibili videatur immersa. Serm. in Sign. Magn.

[1589] Sicut magnus ignis effugat muscas, sic a sua inflammata charitate dæmones pellebantur, quod non ausi sint illi appropinquare. To. 2, Serm. 61, a. 3.

[1590] Virgo principibus tenebrarum terribilis fuit, ut ad eam accedere, eamque tentare non præsumserint, deterrebat eos flamma charitatis. P. c. 26, in Cant.

[1591] Actus perfectæ charitatis, quos B. Virgo habuit in hac vita, innumerabiles fuerunt, quæ fere totam vitam in contemplatione transegit, et tunc amoris actum frequentissime repetebat. To. 2, in 3, p. D. 18, S. 4.

[1592] Tamen ipsa gloriosissima Virgo de privilegio singulari continue et semper Deum amabat actualiter. P. 2, Serm. 4, de Nat. Virg.

[1593] Adeo ut nec actio contemplationem minueret, et contemplatio non desereret actionem. Serm. 1, de Nat. Virg.

[1594] L. 5, in Jul. c. 9.

[1595] L. 2, de Virg.