[1686] Pauper multum consolari potest de paupertate Mariæ, et de paupere Christo.

[1687] Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

[1688] O vera ancilla, quæ neque dicto, neque facto, neque cogitatu unquam contradixit Altissimo, nihil sibi libertatis reservans, sed per omnia subdita Deo. Conc. de Annunc.

[1689] Luc. i. 48.

[1690] Sicut Heva inobediens et sibi et universo generi humano causa facta est mortis; sic et Maria Virgo obediens et sibi et universo generi humano facta est causa salutis. Ap. Parav. p. 2, c. 11.

[1691] In B. Virgine nullum fuit omnino retardativum, proinde rota volubilis fuit secundum omnem Spiritus Sancti motu. To. 3, Serm. 11, a. 2, c. 1.

[1692] Virgo semper habuit continuum aspectum ad Dei beneplacitum, et ferventem consensum. To. 2, s. 41, a. 3, c. 2.

[1693] Anima mea liquefacta est, ut dilectus meus locutus est. Cant. v. 6.

[1694] Anima mea liquefacta est per incendium charitatis, parata instar metalli liquefacti decurrere in omnes modulos divinæ voluntatis.

[1695] Ne Virgini subtrahatur occasio exercendi actum obedientiæ ad quem erat paratissima.