Nihil hic dico, quae vertendo perverterint quamvis intolerabilia sint, quae accusem. Gregorio Martino, scientissimo linguarum, collegae meo, qui doctius et plenius hoc praestabit, nihil praeripio, nec aliis, quibus id laboris esse iam prae manibus intellexi. Facinorosius crimen est ac tetrius, quod nunc persequor. Inventos esse doctorculos, qui temulento quodam impetu in coeleste chirographum involarint; idipsum pluribus locis, ut maculatum, ut mancum, ut falsum, ut subreptitium condemnarint; eius partes aliquas correxerint, aliquas corroserint, aliquas evulserint. Hinc omne propugnaculum, quo muniebatur, in lutheranos spiritus, tamquam in valla phantasmatum pictosque parietes commutarint; ne prorsus obmutescerent, quum in Scripturas, erroribus suis infestas, impingerent, quas nihilo commodius expedire, quam sorbere favillas, aut saxa mandere, potuissent.
Haec ergo mihi prima ratio vehemens et iusta fuit quae ubi partes adversarias umbraticas et fractas ostendisset, animum sane addidit viro et christiano et in his studiis exercitato, pro sempiterni Regis diplomate adversus reliquias profligatorum hostium decertandi.
SECVNDA RATIO
SACRARVM LITTERARVM SENTENTIA
Alterum est, quod me quidem ad congressum incitarit, et horum apud me copiolas elevarit, adversarii perpetuum in Scripturis exponendis ingenium, plenum fraudis, inane prudentiae. Statim haec, philosophi, tangeretis. Itaque vos auditores expetii.
Sciscitemur ab adversaras, exempli gratia, quidnam sequuti novam sectam intriverint, qua Christus excluditur e coena mystica? Si nominant Evangelium, accurrimus. A nobis verba sunt:[18] "Hoc est corpus meum. Hic est calix meus." Qui sermo visus est ipsi Luthero[19] tam potens, ut quum etiam discuperet fieri Zuinglianus, quod ea re plurimum incommodare Pontifici potuisset, captus tamen et victus apertissimo contextu, cederet; neque minus invitus Christum vere praesentem in Sacramento sanctissimo fateretur, quam olim daemones, victi miraculis, Christum Dei Filium vociferati sunt.[20] Agedum, pagella scripta superiores sumus; de sententia scripti contenditur. Hanc pervestigemus ex verbis adiacentibus:[21] "Corpus meum, quod pro vobis tradetur. Sanguis meus, qui pro multis effundetur." Adhuc durissimae partes Calvini sunt, nostrae faciles et explicatae. Quid amplius? Conferte Scripturas, inquiunt. Conspirant Evangelia,[22] Paulus adstipulatur; voces, clausulae, tota connexio panem, vinum, insigne miraculum, coeleste pabulum, carnem, corpus, sanguinem, reverenter ingeminant. Nihil aenigmaticum, nihil offusum caligine loquendi.
Tamen perstant adversarii, neque finem faciunt altercandi. Quid agimus? Opinor, audiatur antiquitas; et quod nos alteris alteri suspecti non possumus, illud omnium saeculorum veneranda canities, Christo propior, ab hac lite remotior, decidat arbitrio. Non ferunt: prodi se aiunt. Dei verbum purum, purum, inclamant; hominum commentarios aversantur. Insidiose inepte. Dei verbum perurgemus, obscurant; Divos testamur interpretes, obsistunt. In summa, sic instituunt, nisi reorum iudicio steteris, nullum iudicium fore.
Atque ita se gerunt in omni, quam exercemus, controversia, de infusa gratia, de inhaerente iustitia, de Ecclesia conspicua, de necessitate Baptismatis, de Sacramentis et Sacrificio, de piorum meritis, de spe et timore, de peccatis imparibus, de auctoritate Petri, de clavibus, de votis, de conciliis evangelicis, de caeteris. Scripturas neque paucas et ponderosa catholici passim in libris, in colloquiis, in templis, in schola citavimus atque discussimus; eluserunt. Veterum scholia graecorum et latinorum admovimus; abnuerunt. Quid tum denique? Doctor Martinus Lutherus, aut vero Phillippus, aut certe Zuinglius, aut sine dubio Calvinus et Bezza, fideliter enarrarunt. Egone quemquam vestrum existimen tam esse mucosis naribus, qui hoc artificium, monitus, non persentiscat? Quare fateor me scholas Academicas cupide requirere, ut inspectantibus vobis, calamistratos istos milites, in solem et pulverem e suis umbraculis evocatos, non meis viribus, qui cum vestris centesima parte non sum conferendus, sed valentissima causa et certissima veritate debilitem.