Let us conclude this second book of the Stromata at this point, on account of the length and number of the chapters.

BOOK III.[262]

CAPUT I.
BASILIDIS SENTENTIAM DE CONTINENTIA ET NUPTIIS REFUTAT.

Ac Valentiniani quidem, qui desuper ex divinis emissionibus deduxere conjugationes, acceptum habent matrimonium: Basilidis autem sectatores, “Cum interrogassent, inquiunt, apostoli, num sit melius uxorem non ducere, dicunt respondisse Dominum: ‘Non omnes capiunt verbum hoc. Sunt enim eunuchi alii a nativitate, alii vero a necessitate.’”[263] Hoc dictum autem sic interpretantur: “Quidam ex quo nati sunt, naturaliter feminam aversantur, qui quidem hoc naturali utentes temperamento, recte faciunt, si uxorem non ducant. Hi, inquiunt, eunuchi sunt ex nativitate. Qui autem sunt a necessitate, ii sunt theatrici exercitatores, qui, gloriæ studio retracti, se continent. Quinetiam qui casu aliquo excisi sunt, eunuchi facti sunt per necessitatem. Qui itaque eunuchi fiunt per necessitatem, non fiunt eunuchi secundum logon, seu rationem. Qui autem regni sempiterni gratia seipsos castrarunt, id ad declinandas, inquiunt, conjugii molestias fecerunt, quod procurandæ rei familiaris onus ac sollicitudinem timerent. Et illud: ‘Melius est nubere quam uri,’[264] dicentem Apostolum aiunt velle: Ne animam tuam in ignem injicias, noctu et interdiu resistens, et timens ne a continentia excidas. Nam cum in resistendo occupata fuerit anima, a spe est divisa”—“Patienter igitur sustine,” inquit his verbis Isidorus in Moralibus, “contentiosam mulierem, ne a Dei gratia avellaris; et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit in petitionem, et deinceps steteris, ut tamen labi ac titubare non desinas, duc uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus, et non ei libet logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a fratre ne discedat; dicat: Ingressus sum in sancta, nihil possum pati. Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat: Frater, impone mihi manum, ne peccem; et confestim tum in mente, tum in corpore opem experietur. Velit modo quod bonum est perficere, et assequetur. Nonnunquam autem ore tenus dicimus: Nolumus peccare; animus autem noster propendet in peccatum. Qui est ejusmodi, propter metum, quod vult, non facit, ne ei constituatur supplicium. At hominum generi quædam necessaria sunt ac naturalia duntaxat. Quod indumentis egeat, necessarium simul est et naturale: est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria.” Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propter perfectionem, vel omnino quidem natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod naturæ dignitate sunt electi. Neque vero primi dogmatum architecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. “Qui enim sunt ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi,” usque ad illud: “Quorum finis erit secundum opera eorum.”[265] Est ergo continentia, corporis despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, quæ anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem præbet nobis temperantiam, ut quæ sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quidnam nostris videatur de eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos dicimus: monogamiam autem, et quæ consistit in uno solum matrimonio, honestatem admiramur; dicentes tamen oportere aliorum misereri, et “alterum alterius onera portare,”[266] ne “quis, cum” recte “stare videatur,”[267] ipse quoque “cadat.” De secundis autem nuptiis: “Si uraris,” inquit Apostolus, “jungere matrimonio.”[268]

CAPUT II.
CARPOCRATIS ET EPIPHANIS SENTENTIAM DE FEMINARUM COMMUNITATE REFUTAT.

Qui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere uxores esse communes; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit probrum. Hic autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat Carpocratis, et matris Alexandriæ nomine, ex patre quidem Alexandrinus, ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et Samæ, quæ est urbs Cephalleniæ, ut deus est honore affectus. Quo in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum, ædificatum est et consecratum; et cum est nova luna, convenientes Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes, sacrificant, libantque, et convivantur, et hymnos canunt. A patre autem didicit et orbem disciplinarum et Platonis philosophiam. Fuit autem princeps monadicæ[269] cognitionis. A quo etiam profluxit hæresis eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro De justitia, “Justitiam Dei esse quamdam cum æqualitate communionem. Æquale quidem certe cœlum undequaque extensum totam terram cingit. Et nox ex æquo stellas omnes ostendit; et diei auctorem et lucis patrem, solem, Deus ex alto æqualem effudit omnibus, qui possunt videre (illi autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, feminas et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cum autem omnibus animantibus æque ipsum communem effuderit, bonis et malis justitiam suam confirmat, cum nemo possit plus habere, neque auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit omnibus animantibus communia exoriri nutrimenta, communi justitia ex æquo data omnibus: et ad ea, quæ sunt hujusmodi, similiter se habet genus boum, ut boves; et suum, ut sues; et ovium, ut oves; et reliqua omnia. Justitia enim in iis apparet esse communitas. Deinde per communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune nutrimentum editur humi pascentibus jumentis omnibus, et omnibus ex æquo; ut quod nulla lege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat, jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita: ex æquo autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communionem: ex æquo communiter omnibus oculum ad videndum, creator et pater omnium, sua justitia legem ferens, præbuit, non discernens feminam a masculo, non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, et, ut semel dicam, nullum a nullo; sed æqualitate et communitate visum similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem, inquit, hominum, cum ignorationem castigare non possent, contra leges facere docuerunt: legum enim proprietas dissecuit divinæ legis communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis: ‘Per legem peccatum cognovi.’ Et meum et tuum dicit subiisse per leges, ut quæ non amplius communiter fruantur (sunt enim communia), neque terra, neque possessionibus, sed neque matrimonio. Fecit enim vites communiter omnibus, quæ neque passerem, neque furem abnegant; et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et æqualitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter omnia fecisset homini, et feminam cum masculo communiter conjunxisset, et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam, communionem cum æqualitate. Qui autem sic nati sunt, communionem, quæ eorum conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam ducens habeat, cum omnium possint esse participes, sicut reliqua fecit animantia.” Hæc cum his verbis dixisset, subjungit rursus his verbis: “Intensam enim et vehementiorem ingeneravit masculis cupiditatem ad generum perpetuitatem, quam nec lex, nec mos, nec aliquid aliud potest abolere: est enim Dei decretum.” Et quomodo amplius hic in nostra examinetur oratione, cum legem et Evangelium per hæc aperte destruat? Illa enim dicit: “Non mœchaberis.”[270] Hoc autem dicit: “Quicunque respicit ad concupiscentiam, jam mœchatus est.”[271] Illud enim: “Non concupisces,”[272] quod a lege dicitur, ostendit unum esse Deum, qui prædicatur per legem et prophetas et Evangelium. Dicit enim: “Non concupisces uxorem proximi tui.” Proximus autem non est Judæus Judæo: frater enim est et eumdem habet Spiritum; restat ergo, ut propinquum dicat eum qui est alterius gentis. Quomodo autem non propinquus, qui aptus est esse Spiritus particeps? Non solum enim Hebræorum, sed etiam gentium pater est Abraham. Si autem quæ est adulterata, et qui in eam fornicatus est, capite punitur:[273] clarum est utique præceptum, quod dicit: “Non concupisces uxorem propinqui tui,” loqui de gentibus: ut eum quis secundum legem et ab uxore proximi et a sorore abstinuerit, aperte audiat a Domino: “Ego autem dico, non concupisces.” Additio autem hujus particulæ, “ego,” majorem præcepti vim ostendit. Quod autem cum Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui vulgo jactatur, libro De justitia, patet ex eo quod subjungit his verbis: “Hinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum audiendum est: ‘Non concupisces:’ usque ad id, quod magis ridicule dicit: ‘Res proximi tui.’ Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut quæ contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo eam auferat animali. Illud autem: ‘Uxorem proximi tui,’ quo communionem cogit ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule.” Et hæc quidem dogmata constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios similium malorum æmulatores, ad cœnas convenientes (neque enim dixerim “agapen” eorum congressionem) viros simul et mulieres, postquam cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucerna, coire quomodo velint, et cum quibus velint: meditatos autem in ejusmodi “agape” communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocrateæ (divinæ enim nefas est dicere) legis obedientiam. Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque male intellexisse, in Republica dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, quæ nondum nupserant, esse communes eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatrum quoque est commune spectatorum; esse autem unamquamque uniuscujusque qui præoccupasset, et non amplius communem esse eam quæ nupsisset. Xanthus autem in iis, quæ scribuntur Magica: “Coeunt autem,” inquit, “magi cum matribus et filiabus: et fas esse aiunt coire cum sororibus, et communes esse uxores, non vi et clam, sed utrisque consentientibus, cum velit alter ducere uxorem alterius.” De his et similibus hæresibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: “Similiter quidem hi quoque somniantes” (non enim vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: “Et os eorum loquitur superba.”[274]

CAPUT III.
QUATENUS PLATO ALIIQUE E VETERIBUS PRÆIVERINT MARCIONITIS ALIISQUE HÆRETICIS, QUI A NUPTIIS IDEO ABSTINENT QUIA CREATURAM MALAM EXISTIMANT ET NASCI HOMINES IN PŒNAM OPINANTUR.

Jam vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionitæ, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionitæ quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidem ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus præditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quæ ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quæ sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et aerem respirant Creatoris, ut qui et ejus sint opera, et in iis, quæ sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium. Sed adversus eos quidem, cum de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionem fecimus, a quibus cum malam esse generationem impie didicissent Marcionitæ, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam, sed anima, quæ veritatem divulgavit. Animam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem amplius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem: “Quoniam autem,” inquit, “nati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant.” Clarum est autem cum eo convenire Empedoclem quoque dicentem: