Quis novit, an vivere quidem siet mori,
Siet mori autem vivere?
Idem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonem: “O Crœse, quivis homo nihil est aliud quam calamitas.” Jam vero ejus de Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationem, laudare autem mortem.
Et qualis folii, est hominum generatio talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: “Nempe corpus hoc animæ σῆμα,” monumentum, “quidam esse tradunt: quasi ipsa præsenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus σημαίνει,” significat, “quæcunque significare potest: ideo σῆμα jure vocari. Videatur mihi præterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat pœnas.” Operæ pretium est autem meminisse etiam eorum, quæ dicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: “Testantur autem veteres quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam.” Quin etiam Pindarus de iis, quæ sunt in Eleusine, mysteriis loquens, infert: “Beatus, qui cum illa sub terra viderit communia, novit quidem vitæ finem, novit autem datum Jovis imperium.” Et Plato similiter in Phædone non veretur hoc modo scribere: “Porro autem hi, qui nobis hæc constituerunt mysteria, non aliquid aliud,” usque ad: “Et cum diis habitatione.” Quid vero, cum dicit: “Quandiu corpus habuerimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur?” annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in Phædone quoque testatur: “Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui.” Et rursus: “Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quærit.” Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: “Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus?”[275] nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, “corpus mortis” dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem videtur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: “Velim scias, quod quo magis me deficiunt aliæ,” nempe corporis, “voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur.” Et cum rei venereæ injecta esset mentio: “Bona verba quæso,” inquit: “ego vero lubenter isthinc, tanquam ab insano aliquo et agresti domino, effugi.” Rursus in Phædone, vituperans generationem, dicit: “Quæ ergo de his in arcanis dicitur, hæc est oratio, quod nos homines sumus in custodia aliqua.” Et rursus: “Qui autem pie præ cæteris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt.” Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: “Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere.” Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundo hæc dixerit: “Ab eo enim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformitate incommoda et injusta omnia, quæ intra cœlum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit.” Adhuc autem subjungit manifestius: “Cujus quidem defectus est corporea temperatura, priscæ naturæ comes; nam quiddam valde deforme erat, et ordinis expers, priusquam præsenti ornatu decoraretur.” Nihilominus autem in Legibus quoque deflet humanum genus, sic dicens: “Dii autem hominum genus laboribus naturæ pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines.” Et in Epinomide persequitur etiam causas, cur sint hominum miserti, et sic dicit: “Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quæ in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et præterea nutriri et erudiri, per innumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus.” Quid vero? annon Heraclitus generationem quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: “Mors est, quæcunque experrecti videmus: quæcunque autem dormientes, somnus.” Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tunc et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionistæ, considerabimus. Cæterum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmatum occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedat sermo de continentia. Dicebamus autem Græcos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, quæ comitari eam solent, respicientes: quæ cum impie excepissent Marcionitæ, impie fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim tragœdia:
Non nascier præstat homines, quam nascier.
Dein filios acerbis eum doloribus
Enitor, ast enixa, si stolidi sient,
Afflictor, intuendo quod servo malos,
Bonosque perdo. Si bonos servo, tamen
Mihi misellum cor timore liquitur.