Adversus autem alterum genus hæreticorum, qui speciose per continentiam impie se gerunt, tum in creaturam, tum in sanctum Opificem, qui est solus Deus omnipotens; et dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procreationem, nec in mundum esse inducendos alios infelices futuros, nec suppeditandum morti nutrimentum, hæc sunt opponenda: primum quidem illud Joannis: “Et nunc antichristi multi facti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.”[307] Deinde sunt etiam evertendi, et dissolvenda, quæ ab eis afferuntur, hoc modo: “Salomæ interroganti, quousque vigebit mors,” non quasi vita esset mala, et mala creatura, “Dominus, Quoadusque, inquit, vos mulieres paritis,” sed quasi naturalem docens consequentiam: ortum enim omnino sequitur interitus. Vult ergo lex quidem nos a deliciis omnique probro et dedecore educere. Et hic est ejus finis, ut nos ab injustitia ad justitiam deducamur, honesta eligendo matrimonia, et liberorum procreationem, bonamque vitæ institutionem. Dominus autem “non venit ad solvendam legem, sed ad implendam:”[308] ad implendam autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis prophetiæ per ejus adventum completæ fuerint. Nam recta vitæ institutio, iis etiam, qui juste vixerunt ante legem, per logon prædicabatur. Vulgus ergo hominum, quod non novit continentiam, corpore vitam degit, sed non spiritu: sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et cinis. Jam adulterium judicat Dominus ex cogitatione. Quid enim? annon licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari dissolvere, quod “conjunxit Deus?”[309] “Talia enim docent conjugii divisores, propter quod nomen probris ac maledictis appetitur inter gentes. Sceleratum autem dicentes isti esse coitum, qui ipsi quoque suam essentiam ex coitu accepere, quomodo non fuerint scelerati? Eorum autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac nobis quidem debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et mores, et vita, et corpus. Nam quanam ratione dicit Paulus apostolus esse “sanctificatam mulierem a viro,” aut “virum a muliere?”[310] Quid est autem, quod Dominus quoque dixit iis, qui interrogabant de divortio: “An liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit?” “Ad duritiam cordis vestri, inquit, Moyses hæc scripsit. Vos autem non legistis, quod protoplasto Deus dixit: ‘Eritis duo in carne una? Quare qui dimittit uxorem, præterquam fornicationis causa, facit eam mœchari.[311] Sed post resurrectionem, inquit, nec uxorem ducunt, nec nubunt.’”[312] Etenim de ventre et cibis dictum est: “Escæ ventri, et venter escis; Deus autem et illum et has destruet;”[313] hos impetens, qui instar caprorum et hircorum sibi vivendum esse censent, ne secure ac sine terrore comessent et coirent. Si resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dicunt, et ideo matrimonium infirmant et abrogant; nec comedant, nec bibant: “destrui” enim “ventrem et cibos,” dicit Apostolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt, et carnis patiuntur affectiones, et alia, quæ non patietur, qui per Christum accepit perfectam, quæ speratur, resurrectionem? Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. “Non est” autem, inquit, “regnum Dei cibus est potus.”[314] Certe magis quoque curæ est, qui angelos colunt et dæmones, simul a vino et animatis et rebus abstinere venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non autem afflictio corporis: ita etiam continentia est animæ virtus, quæ non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam alii Evangelium intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.”[315] Deinde nesciunt causam cur Dominus uxorem non duxerit. Primum quidem, propriam sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero, nec homo erat communis, ut opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei necesse procreare filios, qui manet in æternum, et natus est solus Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: “Quod Deus conjunxit, homo ne separet.”[316] Et rursus: “Sicut autem erat in diebus Noe, erant nubentes, et nuptui dantes, ædificantes, et plantantes; et sicut erat in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis.”[317] Et quod hoc non dicit ad gentes, ostendit, cum subjungit: “Num cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra?”[318] Et rursus: “Væ prægnantibus et lactantibus in illis diebus.”[319] Quanquam hæc quoque dicuntur allegorice. Propterea nec “tempora” præfiniit, “quæ Pater posuit in sua potestate,”[320] ut permaneret mundus per generationes. Illud autem: “Non omnes capiunt verbum hoc: sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propter regnum cœlorum. Qui potest capere, capiat;”[321] nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum quidam rogassent: “Si sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem ducere;” tunc dixit Dominus: “Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est.”[322] Hoc enim qui rogabant, volebant ex eo scire, an uxore damnata et ejecta propter fornicationem, concedat aliam ducere. Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a venere, propter exercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum, et Crisonem Himeræum. Quinetiam Amœbeus citharœdus, cum recenter matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyrenæus Aristoteles amantem Laidem solus despexit. Cum meretrici itaque jurasset, se eam esse in patriam abducturum, si sibi adversus decertantes adversarios in aliquibus opem tulisset, postquam id perfecisset, lepide a se dictum jusjurandum exsequens, cum curasset imaginem ejus quam simillimam depingi, eam Cyrenæ statuit, ut scribit Ister in libro De proprietate certaminum. Quare nec castitas est bonum, nisi fiat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent, dicit beatus Paulus: “In novissimis diebus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, prohibentium nubere, abstinere a cibis.”[323] Et rursus dicit: “Nemo vos seducat in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis.”[324] Idem autem illa quoque scribit: “Alligatus es uxori? ne quæras solutionem. Solutus es ab uxore? ne quæras uxorem.”[325] Et rursus: “Unusquisque autem suam uxorem habeat, ne tentet vos Satanas.”[326] Quid vero? non etiam justi veteres creaturam cum gratiarum actione participabant? Aliqui autem etiam liberos susceperunt, continenter versati in matrimonio. Et Eliæ quidem corvi alimentum afferebant, panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem ex iis, quæ comedisset, reliquerat, allatum, dedit edendum Sauli. Hi autem, qui se eos dicunt vitæ institutis excellere, cum illorum actionibus ne poterunt quidem conferri. “Qui” itaque “non comedit, comedentem ne spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim ipsum accepit.”[327] Quin etiam Dominus de seipso dicens: “Venit,” inquit, “Joannes, nec comedens, nec bibens, et dicunt: Dæmonium habet; venit Filius hominis comedens et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vini potor, amicus publicanorum, et peccator.”[328] An etiam reprobant apostolos? Petrus enim et Philippus filios procrearunt: Philippus autem filias quoque suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare “conjugem,” quam non circumferebat, quod non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola: “Non habemus potestatem sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui apostoli?”[329] Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod divelli non poterat, prædicationi scilicet, attendentes, non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quæ una ministraturæ essent apud mulieres quæ domos custodiebant: per quas etiam in gynæceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim quæcunque de feminis diaconis in altera ad Timotheum præstantissimus docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: “Non est regnum Dei esca et potus:” neque vero abstinentia a vino et carnibus; “sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.”[330] Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut Elias? Quis cilicium induit, cætera nudus, et discalceatus, ut Isaias? vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem vitæ institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati prophetæ. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui æque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: “Te petenti des;” subjungit: “Et eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;”[331] hanc docens communionem, non autem illam incestam et impudicam. Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat et det mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: “Esurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes eram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;”[332] deinde subjungit: “Quatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis.”[333] Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? “Qui dat mendico, fœneratur Deo.”[334] Et: “Ne abstinueris a benefaciendo egeno,”[335] inquit. Et rursus: “Eleemosynæ et fides ne te deficiant,”[336] inquit. “Paupertas” autem “virum humiliat, ditant autem manus virorum.”[337] Subjungit autem: “Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus.” Et: “Pretium redemptionis anima, propriæ judicantur divitiæ.”[338] Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: “Si vis perfectus esse, vende quæ habes, et da pauperibus,” refellit eum qui gloriabatur quod “omnia a juventute præcepta servaverat;” non enim impleverat illud: “Diliges proximum tuum sicut teipsum:”[339] tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. “Possessio (enim,) quæ cum iniquitate acceleratur, minor redditur.”[340] “Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent.”[341] De quibus scriptum est: “Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi.”[342] Qui enim “seminat et plura colligit,” is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, cœlestia acquirit et æterna. Est autem alius, qui nemini impertit, et incassum “thesauros in terra colligit, ubi ærugo et tinea destruunt.”[343] De quo scriptum est: “Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum.”[344] Hujus “agrum” Dominus in Evangelio dicet “fuisse fertilem:”[345] deinde cum vellet fructus reponere, et esset “majora horrea ædificaturus,” sibi dixisse per prosopopœiam: “Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, lætare: Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam a te repetunt; quæ ergo parasti, cujus erunt?”

CAPUT VII.
QUA IN RE CHRISTIANORUM CONTINENTIA EAM QUAM SIBI VINDICANT PHILOSOPHI ANTECELLAT.

Humana ergo continentia, ea, inquam, quæ est ex sententia philosophorum Græcorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non inservire; quæ est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: “Petite, et dabitur vobis.”[346] Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam ægrotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quæ est ex veritate continentia, ea quæ docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebræ: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea operatione, at memoria cum eo, quod non est præsens, congreditur. Generatim autem nobis procedat oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quæ sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis. Non enim “carnis curam gerere ad concupiscentias” didicimus; “honeste autem tanquam in die,” Christo, et Dominica lucida vitæ institutione, “ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus.”[347] Verumenimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, quæ luxuriosa concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione quæ sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent incontinentes, victi cupiditate, huc e cœlo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem: “Cum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiæ, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum.” Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, “propter regnum cœlorum seipsum castrare”[348] ab omni cupiditate, et “emundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum Deo viventi.”[349] Qui autem propter odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut aliæ gentes plurimæ. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidem ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse regenerationem: aliqui autem colunt Heculem et Panem. Qui autem ex Iudis vocantur Σεμνοί, hoc est, venerandi, nudi totam vitam transigunt: ii veritatem exercent, et futura prædicunt, et colunt quamdam pyramidem, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophistæ, nec qui dicuntur Σεμνοί, utuntur mulieribus, hoc enim præter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, quæ dicuntur Σεμναί, hoc est, venerandæ. Videntur autem observare cœlestia, et per eorum significationem quædam futura prædicere.

CAPUT VIII.
LOCA S. SCRIPTURÆ AB HÆRETICIS IN VITUPERIUM MATRIMONII ADDUCTA EXPLICAT; ET PRIMO VERBA APOSTOLI ROM. VI. 14, AB HÆRETICORUM PERVERSA INTERPRETATIONE VINDICAT.

Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suæ voluptati eas suffragari existimant; tum præcipue illam quoque: “Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;”[350] et aliquas alias hujusmodi, quarum post hæc non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim navem instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quæ prædictæ dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: “Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.”[351] Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod “omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea quæ fecit, sive bonum, sive malum:”[352] ut quæ per corpus fecit aliquis, recipiat. “Quare si quis est in Christo, nova creatura est,” nec amplius peccatis dedita: “Vetera præterierunt,” vitam antiquam exuimus: “Ecce enim nova facta sunt,”[353] castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. “Quæ est enim participatio justitiæ et injustitiæ? aut quæ luci cum tenebris societas? quæ est autem conventio Christo cum Belial? quæ pars est fideli cum infideli? quæ est autem consensio templo Dei cum idolis?[354] Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei.”[355]

CAPUT IX.
DICTUM CHRISTI AD SALOMEN EXPONIT, QUOD TANQUAM IN VITUPERIUM NUPTIARUM PROLATUM HÆRETICI ALLEGABANT.

Qui autem Dei creaturæ resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, quæ ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum Ægyptios. Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: “Veni ad dissolvendum opera feminæ;” feminæ quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint? Desiit hæc administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem œconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriæ cupiditatem, mulierum insanum amorem, pædicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quæ sunt his similia. Horum autem ortus, est animæ interitus: siquidem “delictis mortui” efficimur.[356] Ea vero femina est intemperantia. Ortum autem et interitum creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, quæ etiam sunt mundo permistæ et confusæ substantiæ, proprietati suæ restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: “Quousque morientur homines?” Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem animæ dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: “Quoadusque pepererint mulieres,” hoc est quandiu operabuntur cupiditates. “Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccatum quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen,”[357] inquit Apostolus: naturali autem divinæ œconomiæ necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animæ conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa mortis, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vitæ propter eamdem causam. Proinde quæ prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata,[358] propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, quæ est in carne, cum dicit: “Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos.”[359] Per hæc enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem præsentiæ in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, quæ deinceps sequuntur, ex iis, quæ dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quæ est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: “Recte ergo feci, quæ non peperi:” scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: “Omni herba vescere, ea autem, quæ habet amaritudinem, ne vescaris.” Per hæc enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione præcepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, præterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreare. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui prætextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctæ cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt, et perit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, “assimilati jumentis.”[360]

CAPUT X.
VERBA CHRISTI MATT. XVIII. 20, MYSTICE EXPONIT.

Quinam sunt autem illi “duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in” quorum “medio” est Dominus?[361] annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreare liberos, propter eam, quæ est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, “maneat,” inquit Apostolus, absque uxore “ut ego.”[362] Quidam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cum pluribus quidem esse Creatorem ac præsidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ita habet: sed est quidem etiam cum iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et liberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cum eo, qui secundum logon, seu rationem, fuit continens, idem Deus. Fuerint autem aliter quoque tres quidem, ira, cupiditas, et ratio: caro autem at anima et spiritus, alia ratione. Forte autem et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quæ omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animæ naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quæ sunt convenientia, odio autem habet ea, quæ lædunt, sicut jubent mandata: “Benedices” enim, inquit, “benedicenti, et maledices maledicenti.” Quando autem his, ira scilicet et cupiditate, superior factus, et creaturæ amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperantiæ habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum, quæ ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo “duo et tres” in eodem “congregantur,” nempe in homine gnostico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus æstimata, cum quibus est Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno quidem Judæo erat Dominus, cum legem tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam eos qui erant ex gentibus vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus “creatur in novum hominem, quo inambulat et inhabitat” in ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophetæ, una cum Evangelio, in nomine Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.

CAPUT XI.
LEGIS ET CHRISTI MANDATUM DE NON CONCUPISCENDO EXPONIT.