“Exsecranda” autem “dies in qua natus sum, et ut non sit optanda,”[438] inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed populi peccata ægre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: “Cur enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro fuerunt dies mei?”[439] Quin etiam omnes, qui prædicabant veritatem, propter eorum, qui audiebant, inobedientiam, quærebantur ad pœnam, et veniebant in periculum. “Cur enim non fuit uterus matris meæ sepulcrum, ne viderem afflictionem Jacob et laborem generis Israel?”[440] ait Esdras propheta. “Nullus est a sorde mundus,” ait Job, “nec si sit quidem una dies vita ejus.”[441] Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est infans natus? vel quomodo sub Adæ cecidit exsecrationem, qui nihil est operatus? Restat ergo eis, ut videtur, consequenter, ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam animæ, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: “In peccatis conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea:”[442] dicit prophetice quidem matrem Evam; sed Eva quidem fuit “mater viventium;” et si is “in peccatis fuit conceptus,” at non ipse in peccato, neque vero ipse peccatum. Utrum vero quicunque etiam a peccato ad fidem convertitur, a peccandi consuetudine tanquam a “matre” converti dicatur ad “vitam,” feret mihi testimonium unus ex duodecim prophetis, qui dixit: “Si dedero primogenita pro impietate fructum ventris mei, pro peccatis animæ meæ.”[443] Non accusat eum, qui dixit: “Crescite et multiplicamini:”[444] sed primos post generationem motus, quorum tempore Deum non cognoscimus, dicit “impietates.” Si quis autem ea ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus in ipso veritatem cognoscimus. “Abluamini juste, et ne peccetis. Ignorationem enim Dei quidam habent,”[445] videlicet qui peccant. “Quoniam nobis est colluctatio non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia.”[446] Potentes autem sunt ad tentandum “principes tenebrarum hujus mundi,” et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque: “Corpus meum,” inquit, “castigo, et in servitutem redigo; quoniam qui certat, omnia continet,” hoc est, in omnibus continet, non ab omnibus abstinens, sed continenter utens iis, quæ utenda judicavit, “illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem ut incorruptibilem,”[447] in lucta vincentes, non autem sine pulvere coronam accipientes. Jam nonnulli quoque præferunt viduam virgini, ut quæ, quam experta est, voluptatem magno animo contempserit.
CAPUT XVII.
QUI NUPTIAS ET GENERATIONEM MALAS ASSERUNT, II ET DEI CREATIONEM ET IPSAM EVANGELII DISPENSATIONEM VITUPERANT.
Sin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Virginem quæ genuit. Hei mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatem maledictis incessunt, et mysterium creationis, dum invehuntur in generationem. Et hinc “Docesin” fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, “assimilatus est jumentis.”[448] Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: “Equi in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui.”[449] Quod si dicat serpentem, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quæ rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cum adhuc essent juvenes; justum quidem est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatem: sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam essentiæ, per quam naturæ, per quam angeli, per quam potestates, per quam animæ, per quam præcepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. “Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet,”[450] quod unxit animam et uniit spiritui. Quomodo autem, quæ est in Ecclesia nostra, œconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesiæ, in carne quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinæ causæ informem et incorpoream? “Arbor enim vitæ,” inquit propheta, “est in bono desiderio,”[451] docens bona et munda desideria, quæ sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cum uxore in matrimonio consuetudinem, quæ dicta est “cognitio,” esse peccatum: eam quippe indicari ex esu “ligni boni et mali,”[452] per significationem hujus vocabuli “cognovit,”[453] quæ mandati transgressionem notat. Si autem hoc ita est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitæ. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matrimonio; et hoc est lignum “cognitionis,” si non transgrediamur leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus curavit ab affectionibus? Neque vero si esset caro inimica animæ, inimicam per sanitatis restitutionem adversus ipsam muniisset. “Hoc autem dico, fratres, quod caro et sanguis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem.”[454] Peccatum enim, cum sit “corruptio,” non potest habere societatem cum “incorruptione,” quæ est justitia. “Adeo stulti,” inquit, “estis? cum spiritu cœperitis, nunc carne consummamini.”[455]
CAPUT XVIII.
DUAS EXTREMAS OPINIONES ESSE VITANDAS: PRIMAM ILLORUM QUI CREATORIS ODIO A NUPTIIS ABSTINENT; ALTERAM ILLORUM QUI HINC OCCASIONEM ARRIPIUNT NEFARIIS LIBIDINIBUS INDULGENDI.
Justitiam ergo et salutis harmoniam, quæ est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cum quavis impietate suscipientes continentiam; cum pie liceret castitatem, quæ secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo autem odio creaturam, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, creata est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revera “effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes;”[456] ut qui et ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati; infeliciter illas audientes Scripturas: “Quæ tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium.”[457] Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: “Ne ambulaveris in via cum ipsis, declina pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cum sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt;”[458] hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis,[459] ut ait propheta, quas quidem Græci κέρκους appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum “iræque filii,”[460] cæde polluti, manus sibi afferentes, et homicidæ propinquorum. “Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio,”[461] nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, præcipit, “Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum,” inquit; “ut Deo vivam, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego,” ut vivebam per cupiditates; “vivit autem in me Christus,” caste et beate per obedientiam præceptorum. Quare tunc quidem in carne vivebam carnaliter: “quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei.”[462]—“In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum,”[463] a contraria vitæ institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam “Iniquorum virorum mala est conversatio; et hæ sunt viæ omnium, qui ea, quæ sunt iniqua, efficiunt.”[464]—“Væ homini illi,” inquit Dominus; “bonum esset ei, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret.[465] Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret.[466] Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos.”[467] Unde præclare Apostolus: “Scripsi,” inquit, “vobis in epistola, non conversari cum fornicatoribus,”[468] usque ad illud: “Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori.”[469] Et quod matrimonium non dicat fornicationem, ostendit eo, quod subjungit: “An nescitis, quod qui adhæret meretrici, unum est corpus?”[470] An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? “Et ne fraudetis,” inquit, “vos invicem, nisi ex consensu ad tempus:”[471] per dictionem, “fraudetis,” ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quæ præcedunt, ostendit, dicens: “Mulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro;”[472] post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quæ est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: “Iis, qui sunt juncti matrimonio, præcipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non separari; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater,”[473] usque ad illud: “Nunc autem sancta est.”[474] Quid autem ad hæc dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cum “episcopum” quoque, “qui domui recte præsit,”[475] Ecclesiæ ducem constituat; domum autem Dominicam “unius mulieris” constituat conjugium. “Omnia” ergo dicit esse “munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia.”[476] De ea autem voluptate, quæ est præter regulam: “Ne erretis,” inquit; “nec fornicatores, nec idololatræ, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebriosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sumus,”[477] qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiæ affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominatæ cognitionis titulo, eam, quæ ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. “Quod reliquum est, fratres, quæcunque vera, quæcunque honesta, quæcunque justa, quæcunque casta, quæcunque amabilia, quæcunque bonæ famæ; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; quæ et didicistis; quæ etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum.”[478] Et Petrus similia dicit in Epistola: “Ut fides vestra et spes sit in Deum, cum animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis;”[479] quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus desideriis, quæ fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: “Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.”[480] Verumtamen quæ adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio, nos longius, quam par sit, abduxit, et orationem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quæ sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat.
BOOK IV.
CHAPTER I.
ORDER OF CONTENTS.
It will follow, I think, that I should treat of martyrdom, and of who the perfect man is. With these points shall be included what follows in accordance with the demands of the points to be spoken about, and how both bond and free must equally philosophize, whether male or female in sex. And in the sequel, after finishing what is to be said on faith and inquiry, we shall set forth the department of symbols; so that, on cursorily concluding the discourse on ethics, we shall exhibit the advantage which has accrued to the Greeks from the barbarian philosophy. After which sketch, the brief explanation of the Scriptures both against the Greeks and against the Jews will be presented, and whatever points we were unable to embrace in the previous Miscellanies (through having respect necessarily to the multitude of matters), in accordance with the commencement of the proem, purposing to finish them in one commentary. In addition to these points, afterwards on completing the sketch, as far as we can in accordance with what we propose, we must give an account of the physical doctrines of the Greeks and of the barbarians, respecting elementary principles, as far as their opinions have reached us, and argue against the principal views excogitated by the philosophers.