[3]. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate[15] cupiunda videntur; quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit,[16] tuti aut eo magis honesti[17] sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes,[18] quamquam et possis et delicta corrigas,[19] tamen importunum est; quum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam, aliaque hostilia portendant,[20] frustra autem niti,[21] neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est; nisi forte[22] quem inhonesta et perniciosa libido[23] tenet, potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

[4]. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum:[24] cujus de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam[25] quis existimet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant: certe, quibus[26] maxima industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratum adeptus sim, et quales viri idem assequi nequiverint,[27] et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existimabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei mutavisse, majusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi, Q. Maximum,[28] P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quum majorum imagines[29] intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet[30] non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.[31] At contra, quis est omnium his moribus,[32] quin divitiis et sumptibus, non probitate neque[33] industria cum majoribus suis contendat? Etiam homines novi,[34] qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi[35] praetura et consulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque; nunc ad inceptum redeo.

[5]. Bellum scripturus sum,[36] quod populus Romanus cum Jugurtha rege Numidarum gessit; primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed priusquam hujuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint.[37] Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani[38] Italiae opes maxime attriverat, Masinissa rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano[39] cognomen ex virtute fuit, multa ei praeclara[40] rei militaris facinora fecerat; ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africa magnum atque late imperium valuit,[41] populus Romanus quascunque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. Sed imperii vitaeque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Jugurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat,[42] eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

[6]. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu[43] neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, jaculari, cursu cum aequalibus certare, et quum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurimum facere, minimum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existimans virtutem Jugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adolescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperii et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis,[44] quae etiam mediocres viros spe praedae transversos agit;[45] ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

[7]. His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Jugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino[46] Micipsa, quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat,[47] et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset. Ac sane, quod difficillimum in primis[48] est, et proelio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum[49] ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem affere plerumque solet. Igitur imperator omnes fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cujus neque consilium neque inceptum ullum frustra erat.[50] Huc accedebat munificentia animi et ingenii sollertia, quîs rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia conjunxerat.

[8]. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant,[51] factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Jugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore, uti solus imperio Numidiae potiretur, in ipso maximam virtutem, Romae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione[52] Jugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, uti potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus[53] largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset: si permanere vellet in suis artibus,[54] ultro illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.

[9]. Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia haec erat: ‘Jugurthae tui bello Numantino longe maxima virtus fuit, qnam rem tibi certo[55] scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. En habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.’ Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus quum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse:[56]

[10]. ‘Parvum ego te, Jugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, existimans non minus me tibi, quam si genuissem, ob beneficia carum fore; neque ea res falsum me habuit.[57] Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissime rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos[58] fecisti; in Hispania nomen familiae renovatum est, postremo, quod difficillimum inter mortales est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem[59] moneo obtestorque, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas, neu malis alienos adjungere[60] quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas; officio et fide pariuntur.[61] Quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Ceterum ante hos[62] te, Jugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam in omni certamine qui opulentior est, etiamsi accipit injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate[63] talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.’

[11]. Ad ea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio justa magnifice fecerant, reguli[64] in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et jam ante ignobilitatem Jugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextera Adherbalem assedit,[65] ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen ut aetati concederet fatigatus[66] a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi quum mulla de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit oportere quinquennii consulta et decreta omnia rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum tribus proximis annis[67] adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Jugurthae altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere,[68] quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

[12]. Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio[69] concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte ejus domo utebatur, qui proximus lictor[70] Jugurthae carus acceptusque ei semper fuerat; quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas[71] paret (nam verae ad Hiempsalem referebantur); ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Jugurthae milites introducit. Qui postquam in aedes irrupere, diversi regem quaerere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere; quum[72] interim Hiempsal reperitur occultans sese tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput ejus, uti jussi erant, ad Jugurtham referunt.