Sit memor nostri, fideique solvat
Fida mercedem, meritoque blandum
Thraliae discant resonare nomen
Littora Skiae.

SPES.

Apr. 16, 1783.

Hora sic peragit citata cursum;
Sic diem sequitur dies fugacem!
Spes novas nova lux parit, secunda
Spondens omnia credulis homullis;
Spes ludit stolidas, metuque caeco
Lux angit, miseros ludens homullos.

VERSUS COLLARI CAPRAE DOMINI BANKS INSCRIBENDI.

Perpetui, ambita bis terra, praemia lactis
Haec habet, altrici capra secunda Jovis.

AD FOEMINAM QUANDAM GENEROSAM QUAE LIBERTATIS CAUSAE IN SERMONE PATROCINATA FUERAT.

Liber ut esse velim, suasisti, pulchra Maria:
Ut maneam liber, pulchra Maria, vale.

JACTURA TEMPORIS.

Hora perit furtim laetis, mens temporis aegra
Pigritiam incusat, nec minus hora perit.