[o]
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.
[p]
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus—
[q]
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Graeculus esuriens in coelum, jusseris, ibit.
[r]
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum
Hausit Aventinum?—
Quid? quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici?
[t]
Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur.—
Natio comoeda est. Rides? majore cachinno
Coneutitur, &c.
[Transcriber's note: There is no Footnote [v] or Footnote [w]
[x]
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus,
Si bene ructavit, si rectum minxit amicus.—
[y] Scire volunt secreta domus atque inde timeri.