Citation 11. Essay, page 68; the whole passage.
"Quod comedo, poto, gigno, diris subjacet."
INTERPOLATION IN RAMSAY.
Citation 6. Essay, page 88.
O judex! nova me facies inopinaque terret;
Me maculæ turpes, nudæque in corpore sordes,
Et cruciant duris exercita pectora poenis:
Me ferus horror agit. Mihi non vernantia prata,
Non vitræi fontes, coeli non aurea templa,
Nec sunt grata mihi sub utroque jacentia sole:
Judicis ora dei sic terrent, lancinat ægrum
Sic pectus mihi noxa. O si mî abrumpere vitam,
Et detur poenam quovis evadere letho!
Ipsa parens utinam mihi tellus ima dehiscat!
Ad piceas trudarque umbras, atque infera regna!
"Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam!"
Montibus aut premar injectis, coelique ruina!
Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora
Suspiciam, caput objectem et coelestibus armis!
INTERPOLATIONS IN STAPHORSTIUS.
Citation 3. Essay, page 104.
Foedus in humanis fragili quod sanctius aevo!
Firmius et melius, quod magnificentius, ac quam
Conjugii, sponsi sponsaeque jugalia sacra!
"Auspice te, fugiens alieni subcuba lecti,
Dira libido hominum tota de gente repulsa est:
Ac tantum gregibus pecudum ratione carentum
Imperat, et sine lege tori furibunda vagatur.
Auspice te, quam jura probant, rectumque, piumque,
Filius atque pater, fraterque innotuit: et quot
Vincula vicini sociarunt sanguinis, a te
Nominibus didicere suam distinguere gentem."
Citation 6. Essay, page 109.
Coelestes animæ! sublimia templa tenentes,
Laudibus adcumulate deum super omnia magnum!—Tu
quoque nunc animi vis tota ac maxuma nostri!
Tota tui in Domini grates dissolvere laudes!
"Aurora redeunte nova, redeuntibus umbris."
Immensum! augustum! verum! inscrutabile numen!
Summe Deus! sobolesque Dei! concorsque duorum,
Spiritus! aeternas retines, bone rector! habenas,
Per mare, per terras, coelosque, atque unus Jehova
Existens, celebrabo tuas, memorique sonabo
Organico plectro laudes. Te pectore amabo,
"Te primum, et medium, et summum, sed fine carentem,"
O miris mirande modis! ter maxime rerum!
Collustrat terras dum humine Titan Eoo!