Essay, page 119.
Stygemque testor, et profunda Tartari,
Nisi impediret livor, et queis prosequor
Odia supremum numen, atque hominum genus,
Pietate motus hinc patris, et hinc filii,
Possem parenti condolere et filio,
"Quasi exuissem omnem malitiam ex pectore."
INTERPOLATION IN FLETCHER.
Essay, page 124.
Nec tamen aeternos obliti (absiste timere)
Umquam animos, fessique ingentes ponimus iras.
Nec fas; non sic deficimus, nec talia tecum
Gessimus, in coelos olim tua signa secuti.
Est hic, est vitæ et magni contemptor Olympi,
Quique oblatam animus lucis nunc respuat aulam,
Et domiti tantum placeat cui regia coeli.
Ne dubita, numquam fractis hæc pectora, numquam
Deficient animis: prius ille ingentia coeli
Atria, desertosque aeternae lucis alumnos
Destituens, Erebum admigret noctemque profundam,
Et Stygiis mutet radiantia lumina flammis.
"In promptu caussa est: superest invicta voluntas,
Immortale odium, vindictae et saeva cupido."
INTERPOLATIONS IN TAUBMAN.
Essay, page 132.
Tune, ait, imperio regere omnia solus; et una
Filius iste tuus, qui se tibi subjicit ultro,
Ac genibus minor ad terram prosternit, et offert
Nescio quos toties animi servilis bonores?
Et tamen aeterni proles aeterna Jehovae
Audit ab aetherea luteaque propagine mundi.
("Scilicet hunc natum dixisti cuncta regentem;
Caelitibus regem cunctis, dominumque supremum")
Huic ego sim supplex? ego? quo praestantior alter
Non agit in superis. Mihi jus dabit ille, suum qui
Dat caput alterius sub jus et vincula legum?
Semideus reget iste polos? reget avia terrae?
Me pressum leviore manu fortuna tenebit?
"Et cogar aeternum duplici servire tyranno?"
Haud ita. Tu solus non polles fortibus ausis.
Non ego sic cecidi, nec sic mea fata premuntur,
Ut nequeam relevare caput, colloque superbum
Excutere imperium. Mihi si mea dextra favebit,
Audeo totius mihi jus promittere mundi.
Essay, page 152.
"Throni, dominationes, principatus, virtutes, potestates," is said to be a line borrowed by Milton from the title-page of Heywood's Hierarchy of Angels. But there are more words in Heywood's title; and, according to his own arrangement of his subjects, they should be read thus:— "Seraphim, cherubim, throni, potestates, angeli, archangeli, principatus, dominationes."