[74] 'Nam si vos in monasterio Vivariensi divinâ gratia suffragante coenobiorum consuetudo competenter erudiat, et aliquid sublimius defaecatis animis optare contingat, habetis mentis Castelli secreta suavia, ubi velut anachoritae (praestante Domino) feliciter esse possitis' (De Inst. Div. Litt. xxix.).
[75] 'Invitat vos locus Vivariensis monasterii ... quando habetis hortos irriguos, et piscosi amnis Pellenae fluenta vicina, qui nec magnitudine undarum suspectus habetur, nec exiguitate temnibilis. Influit vobis arte moderatus, ubicunque necessarius judicatur et hortis vestris sufficiens et molendinis.... Maria quoque vobis ita subjacent, ut piscationibus variis pateant; et captus piscis, cum libuerit, vivariis possit includi. Fecimus enim illic (juvante Deo) grata receptacula ubi sub claustro fideli vagetur piscium multitudo; ita consentanea montium speluncis, ut nullatenus se sentiat captum, cui libertas eat escas sumere, et per solitas se cavernas abscondere.'
[76] 'Balnea quoque congruenter aegris praeparata corporibus jussimus aedificari, ubi fontium perspicuitas decenter illabitur, quae et potui gratissima cognoscitur et lavacris.'
[77] But the words of Trithemius (quoted by Migne, Patrologia lxix. 498), 'Hic post aliquot conversionis suae annos abbas electus est, et monasterio multo tempore utiliter praefuit,' may preserve a genuine and accurate tradition. Cassiodorus' mention of the two Abbots, Chalcedonius and Geruntius (De Inst. Div. Litt. cap. xxxii.) shows that at any rate in the infancy of his monasteries he was not Abbot of either of them.
[78] Agapetus was Pope in 535 and 536.
[79] 'Nisus sum ergo cum beatissimo Agapeto papa urbis Romae, ut sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi civitate Syrorum ab Hebraeis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos doctores scholae potius acciperent Christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem, et casto atque purissimo eloquio fidelium lingua comeretur' (De Inst. Praefatio).
[80] The 30th of the De Institutione Div. Litt.
[81] For instance, in cap. xv., after cautioning his copyists against rash corrections of apparent faults in the sacred MSS., he says: 'Ubicunque paragrammata in disertis hominibus [i.e. in classical authors] reperta fuerint, intrepidus vitiosa recorrigat.' And the greater part of cap. xxviii. is an argument against 'respuere saecularium litterarum studia.'
[82] Paravimus etiam nocturnis vigiliis mechanicas lucernas, conservatrices illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium, quae humano ministerio cessante, prolixe custodiant uberrimi luminis abundantissimam claritatem; ubi olei pinguedo non deficit, quamvis flammis ardentibus jugitor torreatur.
[83] 'In Psalterio et Prophetis et Epistolis apostolorum studium maximum laboris impendi.... Quos ego cunctos novem codices auctoritatis divinae (ut senex potui) sub collatione priscorum codicum amicis ante me legentibus, sedula lectione transivi' (De Inst. Praefatio). We should have expected 'tres' rather than 'novem,' as the Psalter, the Prophets, and the Epistles each formed one codex.