Prospicere ut possimus; et, ut proferre viai

Proceros passus, ideo fastigia posse

Surarum ac feminum pedibus fundata plicari:

Brachia tum porro validis ex apta lacertis

Esse, manusq; datas utraq; ex parte ministras,

Vt facere ad vitam possimus, quæ foret usus:

Cætera de genere hoc, inter quæcunq; precantur

Omnia perversa præpostera sunt ratione:

Nil ideo quoniam natum'st in corpore, ut uti

Possemus; sed quod natum'st, id procreat usum,