"Quomodo herba virens et caetera vegetabilia hoc [tertio] die fuerint producta.[1]

[Footnote 1: "Propter haec ergo sententia illa Augustini et propter nimiam obscuritatem et subtilitatem ejus difficilis creditu est: quia verisimile non est Deum inspirasse Moysi, ut historiam de creatione mundi ad fidem totius populi adeo necessariam per nomina dierum explicaret, quorum significatio vix inveniri et difficillime ab aliquo credi posset." (Loc. cit. Lib. I. cap. xi. 42.)]

"Praecipua enim difficultas hîc est, quam attingit Div. Thomas I, par. qu. 69, art. 2, an haec productio plantarum hoc die facta intelligenda sit de productione ipsarum in proprio esse actuali et formali (ut sic rem explicerem) vel de productione tantum in semine et in potentia. Nam Divus Augustinus libro quinto Genes, ad liter, cap. 4 et 5 et libro 8, cap. 3, posteriorem partem tradit, dicens, terram in hoc die accepisse virtutem germinandi omnia vegetabilia quasi concepto omnium illorum semine, non tamen statim vegetabilia omnia produxisse. Quod primo suadet verbis illis capitis secundi. In die quo fecit Deus coelum et terram et omne virgultum agri priusquam, germinaret. Quomodo enim potuerunt virgulta fieri antequam terra germinaret nisi quia causaliter prius et quasi in radice, seu in semine facta sunt, et postea in actu producta? Secundo confirmari potest, quia verbum illud germinet terra optimè exponitur potestativè ut sic dicam, id est, accipiat terra vim germinandi. Sicut in eodem capite dicitur crescite et multiplicamini. Tertio potest confirmari, quia actualis productio vegetabilium non tarn ad opus creationis, quam ad opus propagationis pertinet, quod postea factum est. Et hanc sententiam sequitur Eucherius lib. 1, in Gen. cap. 11, et illi faveat Glossa, interli. Hugo. et Lyran. dum verbum germinet dicto modo exponunt. NIHILOMINUS CONTRARIA SENTENTIA TENENDA EST: SCILICET, PRODUXISSE DEUM HOC DIE HERBAM, ARBORES, ET ALIA VEGETABILIA ACTU IN PROPRIA SPECIE ET NATURA. Haec est communis sententia Patrum.—Basil, homil. 5; Exaemer. Ambros. lib. 3; Exaemer. cap. 8,11, et 16; Chrysost, homil. 5 in Gen. Damascene, lib. 2 de Fid. cap. 10; Theodor. Cyrilli. Bedae, Glossae ordinariae et aliorum in Gen. Et idem sentit Divus Thomas, supra, solvens argumenta Augustini, quamvis propter reverentiam ejus quasi problematicè semper procedat. Denique idem sentiunt omnes qui in his operibus veram successionem et temporalem distinctionem agnoscant."

Secondly, with respect to animals, Suarez is no less decided:—

De animalium ratione carentium productione quinto et sexto die facta.[1]

"32. Primo ergo nobis certum sit haec animantia non in virtute tantum aut in semine, sed actu, et in seipsis, facta fuisse his diebus in quibus facta narrantur. Quanquam Augustinus lib. 3, Gen. ad liter, cap. 5 in sua persistens sententia contrarium sentire videatur."

[Footnote 1: Loc. cit. Lib. II. cap. vii. et viii. 1, 32, 35.]

But Suarez proceeds to refute Augustin's opinions at great length, and his final judgment may be gathered from the following passage:—

"35. Tertio dicendum est, haec animalia omnia his diebus producta esse, IN PERFECTO STATU, IN SINGULIS INDIVIDUIS, SEU SPECIEBUS SUIS, JUXTA UNIUSCUJUSQUE NATURAM…. ITAQUE FUERUNT OMNIA CREATA INTEGRA ET OMNIBUS SUIS MEMBRIS PERFECTA."

As regards the creation of animals and plants, therefore, it is clear that Suarez, so far from "distinctly asserting derivative creation," denies it as distinctly and positively as he can; that he is at much pains to refute St. Augustin's opinions; that he does not hesitate to regard the faint acquiescence of St. Thomas Aquinas in the views of his brother saint as a kindly subterfuge on the part of Divus Thomas; and that he affirms his own view to be that which is supported by the authority of the Fathers of the Church. So that, when Mr. Mivart tells us that Catholic theology is in harmony with all that modern science can possibly require; that "to the general theory of evolution, and to the special Darwinian form of it, no exception … need be taken on the ground of orthodoxy;" and that "law and regularity, not arbitrary intervention, was the Patristic ideal of creation," we have to choose between his dictum, as a theologian, and that of a great light of his Church, whom he himself declares to be "widely venerated as an authority, and whose orthodoxy has never been questioned."